Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXIX
Signature: DCXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso princeps, mense martius, septima indictione. Memoratorium factu a me guaiferi filio idem guaiferi, eo quod ante subscripti testes ad tenendum et laborandum et pastenandum arbustum tradidimus iohanni et stefani germani filii ursi fictiliario una pecia de terra, nostra bacua que abeo in locum nuceria, ubi proprio ad campu arbustu dicitur, que est per ec finis et mensuria: a pars orientis fine bia publica, et inde sunt passi sebtuaginta duo: a sebtemptrionis fine nostra, sunt inde passi quatraginta quinque et medium: a pars occidentis fine nostra, sicut fossatum discernit, et inde sunt passi septuaginta quadtuor: a meridie fine nostra et de consortibus nostris et coniungente se in ipsa via priore fines, et inde sunt passi triginta quinque et medium, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipsa via, illut ipsorum germani ad pastenandum arbustum tradidit. Unde pro taliter per vona comvenientia guadia nobis ipsi germani dederunt et mediatores nobis posuerunt seipsi iohannes et stefanus; et per ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad sua et de suis eredibus sint potestate eos tenendum, et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et totum eos pastenarent arbustum de vono vitineo, et eos cultarent, sicut meruerit, et per circoitum illut cludant et clusum abeant, sicut meruerit, et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et usque decem anni completi ibidem fecerint, totum sue sint potestatis, et nullam sortionem inde nobis dare preter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; ad completi autem ipsi decem anni in antea usque duos anni completi, ut amodo se compleant ipsi duodecim anni, quantum vinum ibidem fecerint, medium illut nobis vel ad nostris heredibus dare, et reliqua medietatem illis sivi abere. ad completi autem ipsi duodecim anni illis autem vel suis eredibus abeant in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensurie arbustum factum, operatum, et cultatum, et surtu, et clusu de super et de supter, lavoratum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et iam in antea omni tempore natos nascente, dum illis vel suis heredibus illut per ipse finis et mensurie tenere et laborare boluerint, totum sue sint potestatis, eos tenendum, et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant; et si boluerint ibidem residere et abitare, et totum ipso arbustum abto tempore laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et per vindemie tempore faciant me vel meis heredibus illis scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et illis vel suis heredibus totum ipso arbustum abto tempore vindemiarent, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum illut inter nos dividamus per medium: ipso missum nostrum tollat eos medietatem, et illis vel suis heredibus tollad reliqua medietatem, et ipsa nostra medietate de ipso vinum illis vel suis eredibus illut adducere per isto planum de nucerie, ubi repositum paruerit alio vinum nostrum, et conciarent nobis organeum da vinum quod illorum adsignaberimus, et reponat illut in ipsum organeum; et dum ibidem steterit ipso missum, illis eum notrire secundum sua possivilitatem, et darent ei palmenta, sicut meruerit; et que amodo et semper ibi seminaberimus, deant inde nobis annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea ipsa traditione tenere et laborare non boluerint, inclita ipsa rebus lavorata et cultata et clusa remittant ad nostra protestate, et liceat illis vel suis heredibus inde disturbare ipso reditum quod ibidem factum abuerint, et excotere et omnis sua causa movilia, et ire cum illut ubi boluerint, sine contrarietate nostra et de nostris eredibus; et si in supradicto ordine ipsa rebus nobis non ammiserit, et de ac terra salernitana illis exierint pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerit culpa, unde ad palatium cecidere debuerint, inclita ipsa tradictione similiter redeant ad nostra vel de nostris eredibus potestate; et si infra tres anni illis vel suis eredibus in ac terra fuerint rebersi ad abitandum et ebacuati de ipsa culpa, inclita ipsa tradictione remittamus ad illorum potestate, ad tenendum illut in suprascripta ratione; et si ipso annum, quando redierint, ipsa rebus laborata inbenerint, liceat nos inde ipso annum ipso frudium tollere; et si infra ipsi tres anni in ac terra illis non fuerint rebersi ad abitandum, faciamus nos vel nostris eredibus de ipsa rebus omnia quod voluerimus, sine contrarietate illorum et de eorum eredes. quod si taliter omnia, ut superius legitur, nobis nostrisque eredibus non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligaberunt se suosque eredes ad componendum nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinianos et omnia suprascripta per imvitis nobis complire. Et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui. + Ego arechisi notarius me subscripsi + Ego iohannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXIX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc619/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success