Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXVI
Signature: DCXXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe, mense nobember, nona indictione. memoratorium factu a nobis iochardus et sasso germani filii iohanni, eo quod ante subscripti testes per bona conbenientia tradiderunt nobis ad pastenandum petrus clericus et abbas cappelle palatii et landolfus germanus filius idem petri clerici et abbati de rebus sua, quod abunt in locum malluni, ubi ad selece dicitur, finibus nucerie per hec finis et mensurie: a pars septemtrionis fine via puplica, sunt inde passi hoctoaginta quadtuor et medium: ab oriente fine illorum, inde passi triginta quadtuor: a meridie similiter fine illorum, et inde sunt passi septuaginta: ab occidente similiter fine illorum, sunt inde passi septem, sicut inde limite discernit, totum ad iusto passum homini; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie cum omnia infra se abentibus, et cum vice de via sua, illut nobis ipsi nominati germani ad pastenandum arbustum tradiderunt, tali ordine, ut amodo et semper omni tempore liceant nos et nostris heredibus eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis nostre utilitatis iuxta rationem ibidem faciamus, et semper illum per circoitum cludamus, et clusum abeamus, et pastenemus illut arbores et vites de bono vitineo seu pomiferis; sic tamen, ut ad completi amodo duodecim anni nos vel nostris eredibus habeamus ibidem perfectum arbustum, seu pomis, factum et operatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, et iam in antea omni tempore illut lavoremus et cultemus, et clusum abeamus, et vigilemus et vindemiemus, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread lavoratum et cultatum de super et de suptus, quatenus proficiad et non disperead; et quantum vinum vel quicquit fruges et lavores amodo usque hocto anni inde exierit, totum illut nobis abeamus nos et nostris heredibus, et nullam sortionem inde illorum demus, et da ipsi hocto anni in antea omni tempore inde exierit seu pomis, totum illut hic ad domum nostram ad palmentum inter nos dividamus: illis et suis heredibus tollant inde una sorte, quod est tertiam partem, et nos vel nostris eredibus tollamus inde due sortis; et si voluerint illis ipsa sua sortione reponere ad domum nostra, illis vel suis eredibus adsignet nobis vel ad nostris eredibus ibidem ad domum nostra organeum bonum da vinum, et nos illum annualiter conciemus et studiemus, sicut meruerit, et reponamus illum intus casa nostra in quo abitaverimus, et ipsa illorum sortione ibidem mittamus, et salvum illut faciamus, donec illum inde tulerint, absque degeneratione et igne et mures; et si noluerint illum ibidem ponere, nos illut portemus usque ad cellarium suum, quod abuerint in heodem locum nucerie da ipso castello nucerie in supra, et ipsum organeum ubi eos reponere voluerint, per nos fiat conciatum, et per vindemie faciamus nos illis scire, ut dirigant hic missum suum pro vigilandum et recipiendum ipsa illorum sortione; et dum ibidem steterit ipso missum eorum, nos illum nutriamus secundum nostram possivilitatem, et demus ei palmentatica iusta rationem; et de quod amodo et semper ibi seminatum fuerit, demus nos inde illorum terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; si autem aliquando tempore propter iram de seniorem, vel pro qualivet causa de anc terra salernitana exierimus, et infra tribus anni in anc terra reversi fuerimus ad abitandum, et illum lavorare voluerimus, et de ipsa culpa evacuati fuerimus, licead nos illut recolligere et tenere et lavorare per iamdicta ratione: tantum si illut lavoratum invenerimus, licead illis vel qui eos lavoraverit ipso annum, ipsum frudium inde recolligere; et si da ipsi duodecim anni qualecumque tempore nos illum tenere non voluerimus, liceant nos vel nostris eredibus inde exire cum omnis nostra movilia causa quod ibi abuerimus, et ire cum eo ubi nobis placuerint, et tota ipsa rebus operata et cultata et clusa remittant ad potestatem illorum vel de eorum heredes. Unde per bona combenientia ipsi nominati petrus clericus et abbas et landolfus guadia nobis dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iohannes filius quondam mauri abitator in locum nucerie, ubi ad casa riczana dicitur; et per ipsa guadia etc. Statuta multa auri solidorum constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + Ego nanigo + ego mirandus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc636/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success