useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXXV
Signature: DCXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
  
x
+ In nomine domini bicesimo anno primo principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, mense december, hoctaba indictione. ego petrus gratia dei abbas monasterii sancti petri11Intra fines Nuceriae et Sarni. de ulter flubio tragutiu ubi ad erceka dicitur, declaro, quoniam isdem nostri monasterio 1Intra fines Nuceriae et Sarni. dei homnipotentis donis plurimus abes rebus pertinentibus per singnulis et dibersis locis, es quibus a preteritis annis inde ebenit et permanet indeserto, que lavorare minime bolemus; propterea colloquium abuit cum proposito ac monachos eiusdem nostri monasterii, et per commune consilium inter nobis statuimus, ut si potuerimus impedire, cui per combenientia ec rebus eiusdem nostri monasterii pertinentibus daremus, de quibus pretium recipiamus; de quo bero pretium illut emere debeamus, quod nobis et ipsius nostri monasterii sunt necessario, ideo melius esset, quam unibersis rebus sine aliquo adfecto possideremus, interea imbenimus cecere filius quidam mastali commanente de finibus nucerie, qui a nobis per combenientia recipere querebas aliquanta terra cum arbusto eiusdem nostri monasterii pertinente in eodem locum nucerie a suptus campu de are et quadraginta octo auri tari boni nobis exinde dare bolebat, quot nobis optime faciendi esset comparuit, pro quo sine omnem afectum illut possidemus: denique reminiscente eaque in lege langnobardorum de combenientia scriptum est, ideo iusta istitutione eiusdem legis interesset, bocavimus idoneis homines qui subter scripti sunt, et miro iudex de eodem locum nucerie, ud quot inter nobis hordine combenientia firmaremus, omni tempore firmum stavilemque permanerent; et dum predictus iudex et ipsi idoneis homines interfuissent, ideo firmavimus inter nobis ec combenientia iusta eadem lege, propterea ego qui supra petrus abbas una cum consensum ipsius prepositi hac monachorum eiusdem monasterii, coram predicto iudex et ipsi idoneis homines, et pro firmam stabilitatem, abente mecum petrus clericus et notarius adbocatorem ipsius monasterii, per anc bidelicet cartam hordine combenientie iusta legem dedimus et tradidimus tivi superius dicti ciceri integra ipsa rebus cum arbustis bitatis, et una cartula inde continentes, eiusdem nostri monasterii pertinentes ipsa rebus in ipsu locum, ut diximus, a suptus campu de are, que a preteritis annis ipsa rebus per ipsa carta mihi qui supra abbas confirmatum fuit per mulier nomine rodelgrima filia cuidam petri et per guaiferio castaldo adoaldi, qui amiczo bocabat, biro eius, quibus nunc predicte rebus infra ec finis et mensurie, que inferius declaratur, bidetur esset: a pars orientis fine que fuit de erede moderici, inde longitudo passi octuaginta nobe: a pars meridie fine quot nunc retinet de herede ruscinii, inde latitudo passi quadtuordeci et cubito uno et pede unu: a pars occidentis fine quot nunc retinent eredes alfani, qui fuit thio ipsius mulieri, et inde sunt longitudo passi similiter hoctoaginta nobem: a pars septemtrionis fine bia publica, inde latitudo passi duodeci et duobus partibus de passu: tota ista mensuria mensuratum ad iusto passum omini; infra ec bero finis et mensurie nec nobis, neque ad pars eiusdem nostri monasterii, nec cuicunque alteri abentem exinde nichil restitit, aut dicimus remanere sortione, set, sicut diximus, in integrum eos cum inferius superiusque suis et cum bice de bia sua iamdicta rebus ordine combenientie dedimus et tradidimus tivi qui supra ciceri inclitum illut possidendum, et pro illut recepimus a te in combenientia anc in parte eiusdem nostri monasterii pretium quos prediximus, quadraginta octo auri tari boni, ea rationem, ud amodo et semper tu tuisque filiis et eredes iamdicta inclita nostra tradictione per iamdicte finis et mensurie illut abere et possidere baleatis, faciendum exinde omnia que bolueritis, sine contradictione nostra et de posteriores nostros requisitione; quot si etc. Sequitur consueta formula, statuta multa sexaginta solidorum auri constantinianorum. et te ademari notarius scribere rogabimus intus anc firmitate nucerie. + Petrus iunior abbas subscribsit + Ursus presbiter et monacus subscripsit + ego qui supra miro iudex + ego maraldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.