Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXII
Signature: DCXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense september, octaba indictione. memoratorium factum a me iohannes presbiter filius quondam petri, eo quod ante presentia domni maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ante eum astarent subscripti testes, per bona conbenientia per iussionem ipsius domni abbati tradidi constantini greco filio kalociri presbiteri, qui est abitantes in locum nuceria, medietatem terra cum arbusto, quod pars ipsius ecclesie abet in ipso locum nuceria, quod ad laborandum tenuit per brebem ursus, et modo illut in pars ipsius ecclesie remisit illut ademari filio ipsius ursi, et ego illut in beneficium teneo da pars ipsius ecclesie, et est tota ipsa rebus per hec finis: de una pars a septemtrionis sicut medio aquario discernit, unde aqua fluminario discurrent: de supter parte ab occidente fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabuci et sepe discernit: de alia vero parte a meridie fine terra ecclesie sancti biti, que modo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti biti qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in ipsa pars meridie pedes duos ad manum, et sic derictum exiente usque ad fine ipsius ecclesie sancti biti; et inde rebolbente per ipsa fine in partibus septemptrionalis sicut medio poiu et sabuci et sepe discernit: et iterum rebolbente per ipsa fine sancti biti in partibus orientis, sicut limite et sepe discernit; et exiente derictum per fine de eredes ipsius ermeperti et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut aliquando ibidem fundamentum de pariete antiquo discernit: a partibus orientis fine de eredes audati, sicut sepe et sabuci et limite discernit, et coniungente in ipso aquario qui est priore fine; de ec vero supradicta rebus infra supradicte finis inclita ipsa medietas in partibus orientis, quomodo ipse ademari in pars ipsius ecclesie sancti maximi remisit, sic inclitum illut, qualiter superius legitur, ego una cum petrus comes, qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesiae, predicti constantini tradidi tali tinore, ut amodo et omni tempore ille et suos eredes illut tenere et laborare boluerint, sue sint potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et temporibus suis ipso arbustum scalciarent, propaginarent, potarent, et ubi meruerint, arbores et bites ibidem plantarent et bites traerent, et sic eos laborarent de super et de supter, sicut locus ipse meruerint, ut proficiant et non dispereant, et per circoitum, sicut meruerint, illum cluderent, et clusum illud haberent omni tempore, et casa ibidem facerent, et palmentum ibidem preordinarent, et sibe ille vel alios omines potestatem habent in ipsa casa omines ad abitandum mittere, et per bindemie tempore faciant scire nos vel pars ipsius ecclesie sancti maximi, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et illis temporibus suis ipsum arbustum bindemiarent, et ipso binum ibique ad palmentum et omnes poma exinde dibiderent per medietatem: missum ipsius ecclesie sancti maximi tollad illut medietatem, et illis medietatem; sic tamen, ut ipsa sortionem predicte ecclesie de ipso binum, quod exinde ebenerit, illut portarent per tempore ad cellarium predicti sancti maximi a subtus parieti infra ipso locum nuceria, et mitterent illut in organea quod ibidem eis adsignata fuerit, per illis bona conciata siad ipsa organea; et si boluerit pars ipsius ecclesie dare ipsius constantini vel ad eius eredes organea bona, ut illut reponere in ipsa casa quod fecerint infra ipsa traditione, ille ipsa organea tollant, et per tempore bona conciarent et reponerent illas in ipsa casa, et ipso binum sortionem predicte ecclesie in ipsa organea mitterent et salbum illum facerent, donec illut inde tulerint, absque degeneratione et ingne; et dum ibidem steterit ipso missum predicte ecclesie pro recipiendum ipsa sortionem de ipso binum, illis autem eum notrire et darent ei palmentateca iusta consuetudinem de ipso locum; et de quod in ipsa rebus annualiter seminaberint, deant exinde terraticum semper ad pars ipsius ecclesie secundum consuetudinem de ipso locum; et a quo ipsa rebus tenere et laborare noluerint in predicto ordine, inclita rebus ipsa laborata et cultata et clusa remittere ad potestate ipsius ecclesie sancti maximi, et licead illis inde exire cum omnis sua mobilia, quod ibidem abuerint, cum tota ipsa lingnamina de ipsa casa; et si aliquando tempore ille et suos heredes de hac terra salernitana exierint pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerint culpam, unde ad palatium cecidere debuerint, similiter rebus ipsa cum omnia intro se abentibus perbeniant ad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ic rebersi fuerint ad abitandum, aut si de ipsa culpa liberati et boluerint rebus ipsa in suprascripto ordine tenere et laborare, inclitum illut rebertar ad eius potestate, ad tenendum illut in suprascripta ratione: tantum ipso anno quod redierint, rebus ipsa si laborata fuerit, licead illis qui eos laboraberint, inde tollere omnis frugens. Unde per bona combenientia guadia mihi ipse constantinus dedit, et mediatorem mihi posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes, ut si aliquit de omnia suprascripta remobere aut contrare quesierit, et talia in pars ipsius ecclesie non adimpleberit, per ipsa guadia obligabit se suosque filios et eredes ad componendum mihi vel in pars ipsius ecclesie auri solidos constantinos, et apposuit et obbligabit se in pars ipsius ecclesie ad pingnerandum omnis sua causa etiam et persona sua: et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego arechisi notarius me subscripsi + Ego Iaquintus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc622/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success