Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXVI
Signature: DCXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1009
x
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius quinquagesimo tertio anno imperii eius, et cum eo regnante constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense december, hoctaba indictione. Memoratorium factum a me deusdede diaconus filius quondam petri clerici, qui sum commorantes intus cibitate luceria, clarefacio enim, quia que fuerat maio filius quondam maielgari ut daret ei fresa nepotem meam et filiam quondam iohanni verus germanus meus et filius supradicti petri clerici. Ego vero per eius rogum et de aliis vonis ominibus largitus fuit ei talia hadimplere. De qua coram presentia hottoni iudicem et suprascriptos testes per vonam convenientiam guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et filius supradicti magelgardi, et mediatores michi posuit ansarico filius quondam iaquinti et radelchisi filius quondam nicole tali tinore, ut tolleret sibi ad uxorem abendum fresa nepotem meam et filiam supradicti iohanni; quod si eam tollere voluerit, tunc centum aurei solidos constantinos nobis componere obligabit, et ipsa nepotem meam tolleret uxorem per invitis per eadem guadia et per districti ipsi mediatores et obligata pena11Notatu digna charta ista, propter interpunctionem commatis distinctam.. 1Notatu digna charta ista, propter interpunctionem commatis distinctam. Secunda namque guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et mediatores michi posuit ansarico et radelchisi eo tinore, ut per manus de michi meique eredibus vel illi omini, cui hunc brebem in manum esse paruerit, pro pars eidem nepoti mee lectum paratum cum lena, colcetra22colcetra, vel colchia, idest culcitra. et plumateum, toti nobi et voni plenique de plumis, Et at tribus anni completi daret 2colcetra, vel colchia, idest culcitra. nobis pellitia serica, funda tinea33Quid per funda tinea? Fortasse: tineis minime corrosa. noba et bona cusita et bene conciata cum hornatura44hornatura, seu ornatura: ornamentum ex filo aureo contextum iu extrema parte vestimenti. 3Quid per funda tinea? Fortasse: tineis minime corrosa. 4hornatura, seu ornatura: ornamentum ex filo aureo contextum iu extrema parte vestimenti. sua, Et sex anni completi daret nobis mancipia bona inbentus absque omni lesionem membris et corpori sui, Et usque dum ei deus omnipotens ipsa mancipia dederit, faciat serbire ad ipsa nepotem meam uxore sua, sibe cum libera, sibe cum ancilla, in omni iuxta imperationem ad pannos labandum, et aquas auriendum, et omni sua utilitate peragendum, sicut decet serbire ancillam ad domina vel domini sui. Et si ad diem venerit mortis ipsa nepote mea uxore sua, potestatem abeat una mecum vel cum meis eredibus iudicare et dare pro anima sua ex predicto placito sibe ipsa pellitia serica, sibe ipsum lectum, unam ex is duabus causis, qualem sibi eligere voluerit, sine contradictione sua et de eius eredibus. Et si taliter michi meique eredibus ipse prenominatus maio vel eius eredes per ordinem non adinpleberit, et aliqua intentione nobiscum exinde excitare voluerit, tunc viginti aurei solidi constantini nobis nostrisque eredibus componere obligabit, et illut omnibus quod superius legitur, per invitis nobis adinpleat per supradicta guadia et ipsi iamdicti mediatores et obligata pena. Tertia igitur guadia michi dedit ipse qui supra nominatus maio et mediatores michi posuit ansarico et radelchisi, tali namque tinore, ut dum deportaberit ipsa nepote mea uxore sua in domoque sua, vene eam abeat atque colat secundum possibilitatem, sicut et alii consimiles sui, qui bene abunt et colunt suis uxoribus, seu quietam liac pacificam vitam cum ea ducat, et absque certa culpa eam non battidisset, nichilque ei iniuste faceret, et quamdiu vixerit ipsa nepotem meam uxore sua, nullam aliam quamlibet feminam non adulteraret; quod si ec nefa et pessima opera fecerit ex is malis quibus prelegitur, quod si ancilla fuerit cum quo se miscuerit, tradat eam in disciplinam had ipsa nepotem meam uxore sua; Et si libera fuerit, exiad eam procul a domo sua. Et si ec agere noluerit, et in suis iniquitatibus permanserit, et emendare se noluerit, et a nobis ipsis, vel ab eredibus nostris, aut hab aliquo homine qui vicem eidem sorori mee hunc brebem ostenderit, et ipse pulsatus fuerit, ut eadem sorori mee iniuste non fecisset, aut sine certa culpa eam non battidisset, nec aliam quamlibet feminam non adulterasset, Tunc quantascumque vices inde pigneraberimus, sic per unamquamque vices ad dei evangelia inde nobis ausus non fuerit iurare secundum legem, ut predicte nepoti mee taliter non egisset, componat nobis aut ad illi omini qui hunc brebem pro parte eidem nepoti mee in causationem hostenderit, viginti solidi constantini. Et post compositionem facta, haut sacramentum ab eo data, pignera illa que inde … per vices semper a nobis sine calumniis recolligad, vel si inde pigneraberit, et si ausus fuerit iurare et iuratus fuerit ...... diximus, a predicta culpa solutus maneret vice illa que nobis iuraberit, Et pignera illa que ex anc questionem comprenserimus, sine calumniis a nos semper recipiad. Supsequenter guadia dedit michi ipse qui supra nominatus maio et mediatorem michi posuit …….. mediatores ansarico et radelchisi, tinore quidem, ut alia die postquam sibi tulerit uxorem eadem supradicta fresa nepotem meam, tunc emitteret atque firmaret eidem nepoti mee secundum legem et consuetudinem terre istius scriptum morgincap, quod est quartam videlicet partem ex omnibus rebus supstantiis suis, tam de casis et terris, quod abet per signule cibitatibus et castellis et a foris casis et casalibus, de serbis et de ancillis, de peculiis magnis et parbis, de mobilibus et inmobentibus, de paterna vel materna substatia, de omnia sua et in omnibus, quantum ei pertinet vel pertinere debeat; nam quod tunc habuerit, seu et quod in antea diebus vite sue parare aut conquire potuerit, et eodem scriptum bene et utiliter a testibus roboratum, sicut consuetudo est, et eum dare uxori sue nepoti mee, Et ipsa eum commendare cui boluerit. Et si taliter Nobis non adinpleberit, tunc viginti solidi constantini componere obligabit nobis vel illi omini qui hunc brebem pro parte nostra traderit, Et ea que prelegitur, per invitis nobis adinpleret per eadem guadia et per districti ipsi mediatores et pena obligata. Alia igitur guadia mihi dedit ipse prenominatus maio, Et mediatores michi posuit ansarico et radelchisi Ea ratione, ut si dies bocatio ebenerit, et ipsa nepote mea uxore sua ex oc seculo hobierit, et sine eredes excesserit, et filium vel filiam non reliquerit, ut quantum deportaberit ipsa nepote mea uxore sua, ut quantum exinde paruerit illo tempore, quando de hoc seculo excesserit et inventum exinde fuerit, totum et integrum rebertatur aput nos et nostris eredibus, sine contradictione ipsius magi vel de eius eredibus. Et si taliter michi meique eredibus adinplere noluerit, tunc quinquaginta haurei solidi constantini penam nobis nostrisque eredibus componere placitabit per supradicta guadia et per districti ipsi mediatores et obligata pena. Igitur alia guadia michi dedit ipse nominatus maio, et mediatores michi posuit ansarico et radelchisi ea ratione, ut si peccatis eminentibus ipsa nepote mea uxore sua hab aliqua gens depredata fuerit, ut querat eam diligenter, quomodo melius potuerit; et si eam invenerit, emat eam de proprio pretio suo; et si illam vendiderit et minime invenire potuerit, et a nobis vel ab eredibus nostris pulsatus fuerit, ut per aliqua neglegentia illam invenire non potuisset, tunc iuratus nobis dicat ad sancta dei evangelia, quia diligenter eam quesibit et invenire non potuit, et tunc a nobis manere absolutus. Et ideo hunc brebem scripsi ego deusdede diaconus et notarius, taliter quali per supradicta ratione nobis placitum fecit. Actum In civitate Lucerie qui et interfuit, Mense et indictione suprascripta feliciter. + Ego qui supra otto iudice + Ego poto teste + Ego poto teste sum.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc626/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success