Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXX
Signature: DCXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
x
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuarius, hoctaba indictione. ideoque ego alcoin notarius, qui et urso bocor, filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, per anc cartulam mea bolumtate ante subscripti idoneis hominibus donabi, adque ad semper abendum confirmabi tibi romoaldi castaldi filio quondam petri inclita quartam partem de una pecia de terra bacua cum aliquantum pastinum de locum felecta, hubi ad ipsa longa dicitur, salernitane finibus intro hec finis et mensurie, ha parte septemtrionis fine bia qui discernit inter hec rebus et alia rebus mea, sunt inde passi quadraginta sex: ha parte orientis fine, sicut termiti et sepe discernit, sunt inde passi quinquaginta duo; et abinde rebolbente erga alia sepe in parte orientis passi sex; et abinde rebolbente per fine mea, sicut trabersat labinario per termiti qui ibidem posuimus erga ipsa fine mea, quod paratum abeo da potenandus, et deducente in parte meridie, inde sunt passi triginta septem: ha pars meridie similiter fine mea, sicut labinario descernit, inde sunt passi biginti sex: a parte occidentis fine bia que discernit inter hec rebus et alia rebus mea et de consortibus meis, et coniungente ad ipsa bia priore fine, inde sunt passi centum, totum mensuratum ad iusto passum homini; de hec vero rebus per supradicte finis et mensurie, sicut dictum est, ego nominatus urso notario qui alcoin bocor, inclita quartam partem exinde tibi nominati romoaldi castaldi donabi, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bie sue ipse, ad securiter et firmiter amodo et semper illud habendum, possidendum, dominandum, omnia inde faciendum quod bolueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam vobis suprascripta nostra donatione, iusta legem launegilt a te nominatus romoaldus castaldus exinde recepi mantellum unum, sicut inter nos combenit. de qua per combenientia ego nominatus urso notarius guadia tibi nominati romoaldi dedi, et mediatore tibi posuit iohannes de locum propiciano filius godi; et per ipsa guadia obligabi me et meis filiis et eredes amodo et semper defensandum tibi nominati romoaldi et ad tuis eredibus cuncta suprascripta nostra donationem ha pars uxoris mee et da omnes homines homnique partibus; et si taliter illud vobis defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum et launegilt continet, ita ego et meos filios et eredes inde vobis iustitiam adimplere promittimus et obligamus; et si taliter omnia suprascripta vobis non adimpleberimus, sicut superius legitur, aut si nos vel nostros eredes per qualibet rationem quesierimus illud vel exinde vobis tollere aut contrare, vel quolibet causationes inde vobis preposuerimus, aut aliquit de suprascripta remobere quesierimus, componere obligabi me et meos filios et eredes tibi tuique eredibus triginta auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per supradicto hordine vobis adimpleamus; et quando tu et tuos eredes per vos ipsis bolueritis auctores fieri de suprascripta nostra donationem, tunc bice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale monimen et rationem inde habere potueritis, et ut cartula ista in aliis modis non siad transmutata, due cartule per uno tinore inde scribere rogabimus: ista quod vobis inde emisimus, et alia similem cartulam inde nostre potestati retinemus. quod te petrus notarius scribere rogabimus, actum salerno. + Ego ioannes me subscripsi + Ego dauferius notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc630/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success