Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXV
Signature: DCXXXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
x
+ In nomine domini anno bicesimo secundo principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense nobember, nona indictione. Memoratorium factu a me amore filio quondam petri, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ibique esset subscripti testes, per demandationem ipsius abbati ad tenendum et pastenandum abellanietum tradidit mihi maraldus clericus una cum petrus comes, qui est unum de domini et adbocator ipsius ecclesie, de rebus baciba quod pars ipsius ecclesie abet in locum nuceria, ubi propio ad cancellata dicitur per ec finis et mensurie: a pars orientis fine ipsius ecclesie, sunt inde passi centum: a sebtemtrionis fine similiter ipsius ecclesie, sunt inde passi centum a pars occidentis fine similiter ipsius ecclesie, sunt inde passi centum quinque: a pars meridie fine ipsius ecclesie et coniungente se in ipsa priore fines, sunt inde passi centum biginti sebtem, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus et cum vice de bia sua illut mihi ipse maraldus una cum ipso petrus comes ad pastenandum abellanietum pro pars et vice ipsius ecclesie tradiderunt: tantum per ista tradictione reserbaberunt bia, usque ipsa rebus ipsius ecclesie, qui est ab ipsa pars meridie, ad ingrediendum et regrediendum pars ipsius ecclesie cum omni sue congruitate omni tempore usque ipsa rebus ipsius ecclesie que est ab ipsa pars sebtemtrionis; nam ipsa tradictione, sicut diximus, inclitum illut cum vice de bia mihi ad pastenandum tradiderunt abellanietum, tali ordine, ut amodo et usque tridecim anni completi ad nostra et de nostris eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem faciamus; et si boluerimus ibidem mittere ominibus ad residendum et laborandum, potestatem abeamus, et ego vel meis eredibus totum illut pastenemus abellanietum de bone abellane, et eos cultemus, sicut meruerit; et quante abellane amodo et usque nobem anni completi ibidem collexerimus, et quicquit annualiter ibidem fecerimus, totum nostre sit potestatis et nullam sortionem inde ad pars ipsius ecclesie, preter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi autem ipsi nobem anni in antea usque quadtuor anni completi, ut amodo se compleant ipsi tridecim anni, quante abellane ibidem collexerimus, tertiam parte inde secche ad domus nostra demus ad pars ipsius ecclesie, et relique due sortis illut nobis abeamus; ad completi autem ipsi tridecim anni nos autem vel nostris eredibus abeamus in tota ipsa terra per iamdicte finis et mensurie abellanietum factum, operatum, et cultatum, et surtum de super et de subter, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread factum, et iam in antea omni tempore, dum nos vel nostris eredibus illut tenere et laborare boluerimus natos nascente, totum nostre sit potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem faciamus, et totum ipso abellanietum temporibus suis laboremus et cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et ipso abellanietum temporibus suis colligamus et secchemus, et faciamus scire pars ipsius ecclesie a quo abellane ei dederimus, ut dirigad ibidem missum suum, et tote ipse abellane ad domus nostra dividamus: ipso missum tollad eos tertiam parte, et nos vel nostris eredibus tollamus relique due sortis; et que amodo et semper ibidem seminaberimus, demus inde ad pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et ipso missum, qui ibidem direxerit ad recipiendum ipse abellane et terraticum, illut nutriemus, quando illut recepit secundum nostra possivilitatem; et quale tempore da ipsi tridecim anni in antea nos vel nostris eredibus illut tenere et lavorare non boluerimus, inclita ipsa rebus laborata et cultatum ipso abellanietum remittamus ad potestate ipsius ecclesie et licead nos vel nostris eredibus inde disturbare reditum, si ibidem factum abuerimus, et excotere et omnis nostra causa movilia, et ire cum illut ubi boluerimus, sine contrarietate de partibus ipsius ecclesie; et si in supradicto ordine ipsa rebus ad pars ipsius ecclesie non amiserimus et de ac terra salernitana exierimus pro aliubi ad abitandum, aut si talem fecerimus culpa, unde ad palatium cecidere debuerimus, inclita ipsa tradictio redeat ad potestate ipsius ecclesie et expectet illut nobis usque tres anni completi; et si infra ipsi tres anni in ac terra fuerimus rebersi ad abitandum, et ebacuati de ipsa culpa, et boluerimus illut tenere et lavorare, inclitum illut remittant ad nostra vel de nostris eredibus potestate, ad tenendum illut in suprascripta ratione; et si ipso annum, quando redierimus, ipsa rebus laborata inbenerimus, licead inde illis, qui illud lavoraberint ipso annum, tollere ipso frudium; et si infra ipsi tres anni in ac terra non fuerimus rebersi ad abitandum, faciant de ipsa tradictione pars ipsius ecclesie omnia quod voluerint. Unde pro taliter per vona comvenientia per demandationem ipsius abbati guadia mihi ipsi maraldus clericus una cum ipso adbocatore dederunt, et mediatorem mihi posuerunt maghenolfus presbiter filius granati; et per ipsa guadia etc. Statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius qui interfui. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego petrus presbiter et primicerius + Ego iohannes presbiter et cardinalis.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc635/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success