Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXII
Signature: DCXXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps, mense martius, octaba indictione. Declaro ego iohannes filius quondam iohanni qui fuit notarius, quoniam per firma cartula donaverunt michi mulieres nomine auria monacha filia quondam (deest nomen) relicta iohanni filio iaquinti, et dardana filia ipsorum iohanni et aurie per consensum de mundoalt et parentibus suis inclita quarta partem, quam legibus eorum mater et filia pertinentes fuit abere a pars ipsius iohanni, qui fuit virum et genitor eorum, in una pecia de terra vacua, cum aliquantum pastino in locum selecta ubi ad longa dicitur, finibus salernitane, infra ec finis et mensurie: a septemtrionis fine via que discernit inter ec rebus et alia rebus illorum, sunt inde passi quadraginta sex: a pars orientis fine sicut termiti et sepe discernit, sunt inde passi quinquaginta duo; et da unde complunt ipsi quinquaginta duo passi rebolbente erga alia sepe in pars orientis passi sex; et abinde rebolbente per fine illorum, sicut traversat labinario per termiti qui ibidem positi sunt erga ipsa fine eorum, et deducente in pars meridie, indeque sunt passi triginta septem: a pars meridie similiter fine eorum, sicut alio lavinario discernit, inde sunt passi biginti sex: a pars occidentis fine via que discernit inter ec rebus et alia rebus illorum et de consortibus eorum, et coniungente ad ipsa via que est priore fine, sunt exinde passi centum, totum mensuratum ad iusto passum; de hec vero rebus infra predicte finis et mensurie inclita quartam partem exinde michi donaverunt cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de ipse vie, ad faciendum exinde ego et cui per me datum paruerit, et eius credes, et cui cartula ipsa in manum paruerit, omnia quod boluerimus, sicut continet ipsa cartula quod michi inde emiserunt, que scribta est per mirandus notarius, roborata sufficienter. Et congruum est michi nominati iohanni illut donare romoaldi castaldo filio quondam petri; Et Ideo ego superius dictus iohannes, sicut mihi congruum est, mea volumtate per anc cartulam ante subscripti testes donavi adque ad semper abendum confirmavi tivi iamdicto romoaldi castaldo inclita ipsa rebus, qualiter michi per ipse mulieres donatum fuit per ipsa cartula: simulque et donavit tivi ipsa cartula cum omnia que continet, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus romoaldus et tuos eredes inclita suprascripta mea donatione abendum, dominandum, possidendum et omnia exinde faciendum quod bolueritis; et pro oc donum firmandum launegilt a te inde recepit mantellum unum in omnis deliberatione; finitoque nostra donatione per susceptum launegilt ea ratione, de qua ego iamdictus iohannes obligo me et meis eredibus amodo et semper defensandum tibi et ad tuis eredibus inclita suprascripta mea donatione a pars uxori mee et da illi hominibus et partibus, cui per nos illut vel exinde datum aut obligatum paruerit, vel qui pro nostris partibus quodcumque causationes inde vobis preposuerit; et si taliter, sicut dictum est, illut vobis defensare non potuerimus, aut si aliquit de omnia suprascripta contradixerimus, componere obligo me et meis eredibus tivi tuique eredibus, vel homini illi cui cartula ista in manum paruerit, triginta auri solidos costantinos, et, sicut continet in lex de donum et launegilt, ita adimpleamus et persolbamus vobis iustitiam, et taliter scribere rogavimus te dauferius notarius. actum salerno. + Ego alfanus + Ego petrus notarius me subscripsi + Ego qui supra iohannes me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc632/charter>, accessed 2025-03-12+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success