useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXXVIII
Signature: DCXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
  
x
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense ianuario, octaba indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti nobilibus, combenientibus mecum mulier nomine leni libera femina, que sum uxor martini famulum predicte ecclesie filia basili greci, pro quibus illam iterum sociabit sibi virum modo nomine iohannes famulum predicte ecclesie, filium (deest nomen), ut liceret ipsa leni aberet sibi virum ipsum iohannes et illa cum eum in rebus ipsius ecclesie residere, et filiis filiabus quod fecerint de ipsum iohannes, et nec ego, nec meos successores non aberemus potestatem exinde comprendere ad manum serbiendum nobis, set omni tempore liceret illis in rebus ipsius ecclesie residere et abitare, sicut liberi ominibus; sic tamen, ut de quantum laboraberit, pars ipsius ecclesie exinde abere due sortis, et illis una, faciendum quod boluerit; et si animalia ……… ipsi filii sui, similiter tertiam partem inde tolleret, faciendum exinde quod boluerit. unde taliter adimplendum guadia mihi ipsa leni dedit, una cum ea adesset ademari notarius et se ipsa posuit mediatrice, ut si taliter omnia suprascripta non adimpleberit, et aliquit exinde remobere quesierit, componere mihi vel ad pars ipsius ecclesie centum auri solidos constantinos, et hunc brebem scripsi ego superius dictus ademari notarius. + Ego dauferi + Ego grimoalt + Ego ragemprandus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.