Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXIII
Signature: DCXXXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1010
x
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri waimari gloriosi principis, mense augustus, hoctaba indictione. Memoratorium factum a me Maio presbiter et abbas hecclesie sancti maximi, una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem nostrum, eo quod ante subscripti testes tradidimus petri et godeni germani filii leoni pappaboe de rebus nostra quod pars iamdicte hecclesie habet in finibus nucerie locum, hubi dicitur puciano subtus monte levinu per hos fines et mensuras: de supter, quod est a pars septemtrionis, fine sicud ripa disscernit, sunt inde passos triginta quadtuor: ha pars orientis fine capite de via que intrat in ista rebus et perbadit per fine de iamdicta hecclesia, sunt inde passi centum sexaginta sex: de super, quod est a parte meridie, similiter fine iamdicte hecclesie, sunt inde passi quaddraginta: ha pars occidentis similiter fine sancti maximi, et inde sunt passi centum sexaginta sex, totum ad iusto passum homini mensuratum; hec vero rebus per iamdicte finis et mensuras cum vice de via sua inclitum illut ipsorum germani tradidimus tali ordine, ut amodo et usque hocto annos completos ad sue et de suis heredibus sint potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis iusta ratione hibi faciendum, et in tota suprascripta rebus, hubi meruerit, pastenent et faciant habellanietum, et in ipso aliut faciat insitetum de rubiliole11Rubiliole, species castanearum. et inserte, 1Rubiliole, species castanearum. et ad completi ipsi hocto illis et suis heredibus abellanietum et insitetum ipsum surtum et operatum et cultatum, sicut de tantos annos meruerid, et ipsum habellanietum omni tempore, quando et sicut meruerit, clusum habeant; et iam da ipsi octo anni in antea omni tempore illis et suis eredibus totum ipso casstanietum, quod est insitetum, et ruvilietum, et ipso abellanietum, sue potestatis teneant et dominent, et annualiter, sicut meruerit, perfectum illut laborent, quatenus proficiant et non dispereant, et faciant scire annualiter apto tempore pars predicte hecclesie, ut dirigamus illuc missum nostrum, et illis tote ipse abellane, et insites, et ruviliole colligere et seckare, et hibique ille dividere: pars predicte hecclesie tollant de tote ipse abellane inclita tertiam partem, et illis due sortis, et de ipse ruviliole et inserte tollant pars predicte nostre hecclesie medietatem, et illis medietatem; et de quante castanee et ruviliole et inserte amodo de ipsa rebus tollere potuerit, amodo et semper medietatem inde ad pars predicte hecclesie secke hibi deant; missum vero, quod pars predicte hecclesie hibi direxerit, illis eum nutriant secundum suam possivilitatem, donec pro ipse insites, et abellane, et ruviliole, seu castanee tollendum et vigilandum hibi steterit; et de quod amodo et semper hibi seminatum fuerit, deant inde terraticum ad pars predicte hecclesie secundum consuetudinem de ipso locum; et quale pars ex ipsis da ipsi octo in antea rebus ipsa in supradicto ordine tenere et laborare noluerint, liceat illis inde exire, et inclita rebus ipsa perfecta laborata et operata remidtat ad potestate predicte hecclesie; seu et hoc stetit inter nos, ut de ipsi arbori, quomodo in ipsa rebus sunt, si exinde absciderit et aliquit labores inde fecerint, medietate de ipsum laborem, quod de ipsi arboribus fecerint, ad pars predicte hecclesie inde deant. de qua per vona combenientia per ipsius leoni genitori suo absolutionem guadia michi dederunt, et mediatore michi posuerunt iaquintus cositore11cositore, apud vulgum sonat idem ac vestiarius. filius quidam iohanni; et per eadem guadia etc. Statuta multa triginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scripsi ego superius roderisius notarius. 1cositore, apud vulgum sonat idem ac vestiarius. + Ego romoaldus castaldus + Ego Iaquintus notarius me subscripsi + Ego dauferius notarius me subscripsi + Ego radoaldus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc633/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success