Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXVIII
Signature: DCXXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1011
x
+ In nomine domini bicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense martius, nona indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestate, astante ego toto castaldus et iudex, coniunti sunt maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, una cum ipso adesset roderisius notarius adbocator eiusdem ecclesie, cum petrus atrianense filius quondam ursi, ad faciendum inter se finem de rebus ipsa de locum nucerie, ubi agella clamantur, unde iam plurime causationes abuerunt, sicut continunt iudicata, quod per partes inde abunt, in quo ego toto et petrus notarius scribti sumus. Modo quidem, ut diximus, coniunti sunt querentes ipse abbas cum ipso suo adbocatorem, ut secundum testum de supradicta illorum iudicata ipse petrus in manum ei emittere ipsi sui auctores bidelicet petrus filius iannemari, et cicerus filius et garofalo filius iohanni, vel illorum eredes, de rebus ipso quod continunt, tribus cartule per finis et mensurie, qui in ipsa iudicata declarate sunt; tunc ipse petrus dicebad ac manifestabad se, ut non poteret abere ipsi suis auctoribus, ut illis ipsius abbati de rebus ipsa in manum emittere, sicut ipsa illorum iudicata continunt, tunc ipse abbas magis ac magis pingnerabad exinde, ut ipse petrus sic ipsi sui auctores ei in manum mittere, sicut supradicta illorum iudicata continunt; et dum non potebad taliter ipse petrus ipsi auctores ipsius abbati in manum mittere, bolumtarie sue ipse petrus manifestabit ipsius abbati, ut rebus ipsa per ipse finis et mensurie quod ipse tribus cartule declarad, qui in ipsa illorum iudicata declarate sunt, ipsius ecclesie sancti maximi esset pertinentes, et neque per testes, neque per monimen, nec per nulla ratione ille vel suos eredes cum pars ipsius ecclesie exinde causare aut contendere non potere, nec ipsi sui auctores in manum inde ad pars ipsius ecclesie emittere non potere: supradictus gloriosus princeps, dum taliter ipsum petrus manifestantem audibit, suo ore iudicare dingnatus est, ut pars ipsius ecclesie sancti maximi securiter abeant adque possidead rebus ipsa; unde ipse petrus superius manifestabit sine contrarietate ipsius petri et eius eredes, et inde pro perpetua securitate ipsius ecclesie hunc nostrum diffinitionis emisimus iudicatum, quod ubi ademari notario scribere dictabimus. actum salerno. + Ego superius toto castaldus et Iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXXXVIII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc638/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success