useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXLIV
Signature: DCXLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1011
  
x
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense september, decima indictione. Memoratorium factu a me guaiferi filio quondam guaiferi comiti, eo quod ante subscripti idoneis ominibus coniuntus sum cum garardo et romoaldus presbiter germani filii quondam sellicti qui fuit filius moscarii, propter rebus quod guaimarius, qui fuit germanus meus, ad pastenandum et laborandum datum habuit ipsius sellicti genitori illorum et guiselmari filio predicti moskari et rainaldi congnato illorum, qui sunt terris eum abellanietum, et castanietum, et bacibum in finibus rotensis locis, ubi sisciano, et lapenta, et saba, et catabati, et luriniano dicitur, et per aliis locis, quod ille cum thio noster tenuerunt a pars ecclesia sancti aiutori, qui est pertinente de archiepiscopio benetentano; infra finis quartam partem de ipsa rebus et sicut combenit mihi et ipsorum garardi et romoaldi presbiteri filii predicti sellicti, remiserunt ad mea potestate inclita ipsa sortione, quod ipse sellictus genitor illorum per ipso brebem ad pastenandum et laborandum tenere debuit: seu et remiserunt ad meam potestate inclita ipsa sortione ipsius rainaldi, quod per ipso brebem de ipsa rebus tenere debuit, ad faciendum ego et meis eredibus de ipsa sortione ipsius sellicti et de ipsa sortione ipsius rainaldi, quod per ipsum brebem tenere debuerunt, omnia quod boluerimus et nullam illorum de ipsa tradictione, quod ipse germanus meus illorum traditum abuit, aliquit remansit, set funditus ipsa sortione ipsius sellicti et ipsa sortione ipsius rainaldi mihi remiserunt; et per bona combenientia guadia mihi ipse garardo et ipse romoaldus presbiter dederunt, et per ipsa guadia etc. Statuta multa quinquaginta solidorum auri constantinianorum. quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + Ego maraldus me subscripsi. + Ego arechisi notarius sue subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.