useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXL
Signature: DCXL
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1011
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi, imperantibus domno basilio magno imperatore anno quinquagesimo quarto, et constantino magno imperatore fratre eius anno quadragesimo octabo, die vigesima quarta mensis aprelis, indictione nona, neapoli. Certum est me petrum clericum filium quondam cesarii de matrona, ego autem pro vice mea et pro vice cesarii nepoti mei filium quondam iohanni germani mei de suprascripto uno genitorem et de singulas genitrices una cum consensum aromata genitrice mea, simul cum consensum iohannis …………. martini qui dicitur capucane, filium quondam stephani ……. anime suprascripti cesarii genitori et viro nostro avitatoribus ...... in loco qui vocatur mairanum11Mairanum in Princ. Saler. apud Forinum. a presenti die promtissima voluntate venumdedimus et tradidimus 1Mairanum in Princ. Saler. apud Forinum. vobis domno theodoro filium quondam domni ursi raviniani et domnus marinus clericus filius ..... hoc est iugalibus, idest sex uncias de viridiarium nostrum quod ….. positum in suprascripto loco mairanum qui se in simul ……… cum reliqua alia sex uncias tuas suprascripta ……. de coherente sibi in simul ab uno latere parte horientis est viridiarium de heredibus domni basilii derectorium et aquarium comune de pischina comune vestra et de consortibus vestris: de uno capite parte septemtrionis et viridiarium suprascripti heredes domni basilii derectorium: de alio capite parte meridiana est suprascriptum aquarium comune: alio vero latere parte occidentis fundum heredes domni mastali pappamona nostris et de sparanum et anastasium germanis quondam pappasalbana et ……… alafernum, sicuti inter se ebricus et sepis est finis, una cum arvoribus et introitas suas, omnibusque ei pertinentibus, pertinente nobis pro suprascripto viro et genitori nostro, et eidem viro et genitori nostro pertinuit a quodam domno iohanne filium quondam domni leoni monachi per chartula commutationis, quem fecerat quondam iohannes filius quondam marini et a matrona iugalibus abiis nostris, quem et ipsa chartula apud nos abemus pro alium qui continet, de qua nihil nobis exinde aliquod remansit, aut reserbavimus, nec in …….. comisimus potestate; ideo, ut ha nunc et deinceps ...... venumdatum et traditum in vestra vestrisque heredibus sint potestate, quitquit exinde facere volueritis, semper liveram habeatis potestate; et neque a nobis petro clerico pro vice mea et pro vice suprascripti cesarii nepoti mei, et cum consensum suprascripta aromata genetrice nostra, simul cum consensum et voluntate suprascripti iohannis et martini qui dicitur capucane, distributoribus anime suprascripti quondam cesarii viri et genitori nostri, neque a nostris heredibus nullo temporem numquam vos suprascripto domno theodoro et domno marinus clericus iugalibus, aut heredes vestris, quod absit, abeatis exinde aliquando quacumque requisitionem aut molestia per nullum modum, nec per summissas personas ha nunc et in perpetuis temporibus; insuper omni temporem nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus exinde ab omnis homines omnique persona, simul et da suprascripto cesario nepoti nostro et da suis heredibus in omnibus antistarem et defensare debeamus; pro eo quod im presenti accepimus a vobis exinde pretium, idest auri tari quatuor, quem presens presenti dedimus illos pro anima de quondam suprascripto viro et genitori nostro in omnem decisionem seum deliverationem. Quia ita nobis complacuit; si autem nos aut heredibus nostris quovis temporem contra hanc chartulam venditionis, ut supra legitur, benire presumserimus per quovis modis aut summissas personas, tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos duodecim bytianteos, et hec chartula, ut super legitur, sit firma im perpetuum, scripta per manus leoni curialis ..... per indictione suprascripta nona. + Hoc signum manus supracripti petri clerici pro vice sua et pro vice suprascripti cesarii nepoti sui, qui infra etate exe videtur, simul cum voluntate suprascripte aromata genitrice eorum, et cum consensum suprascripti iohannis et marini distributoribus anime suprascripti quondam cesari viri et genitori eorum, quod ego qui supra ab eis rogatus pro eis vel et suprascripti tari traditos vidi + et hoc memorati sumus, ut quando per vobis vestrisque heredibus necessas fuerit suprascripta chartula commutationis, quam apud nos abemus, tunc nos et heredibus nostris vobis vestrisque heredibus illa ostendere et ……. debeamus; si autem alioquin ut in suprascripta poena subiaceamus. + ego marinus filius domni aligerni rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi + + ego iohannes filius domni mirandi rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi + + ego sergius filius domni iohannis rogatus a suprascriptas personas testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.