useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXLVIII
Signature: DCXLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
  
x
+ In nomine domini, domno basili dibina gratia imperator augusto deo propitio sexagesimo11Iuxta Indictionis computationem X, hic erat quinquagesimusquintus vel tertius annus Basiliia mense Augusto, non vero sexagesimus. 1Iuxta Indictionis computationem X, hic erat quinquagesimusquintus vel tertius annus Basilii a mense Augusto, non vero sexagesimus. anno imperii eius, et cum eo regnante domno costantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense ianuario, decima indictione. Ideo qui nos sumus viri hoctabiano iudice filio quondam iohanni iudicis, quam et poto filius leoni iudicis, qui sumus commorantes intus cibitate luceria, declarati enim sumus intus in anc predicta cibitate luceria, ante presentiam agelfrit iudicis et aliis nobiliores hominibus, qui hic subtus conscripti sunt, quia pertinentem nobis abemus intus in anc predicta cibitate luceria uno casile bacuum, qui his dictus casile nobis vindere congruum est, quam et nos mulieres lervisa et grima, qui sumus uxores eiusdem ottabiani et poti, declarate enim sumus, quia in die copulationis nostre de omnibus rebus et facultatibus eorum quartam partem nobis emiserunt per eorum scriptum murgincab ab illis nobis firmatum. Set audientes nos ea que in edicti capitulo continet, quod mulieres sine notitia iudicis, aut sine consensu parentum suorum, vel illi in cuius mundio fuerit, de rebus suis nichil stabile facere poterit; Unde pro hoc obsecrare cepimus eundem viribus nostris, quam et mundo filio rodelgrimi et iohanne filio benedicti, qui sunt parentibus atque consentientibus nostris, ut nobis predictis mulieribus in anc vinditio fieret nobis consentientes; at illi nobis consentientes fuerunt. Interea una cum ipsis et cum eodem viribus nostris presentia supradicti iudicis ibimus, et hanc causam ei per hordinem intimabimus atque eum obsecrabimus, ut nobis predicte mulieris iusta legem preberet licentiam vindendi. Predictus iudex, dum nos vidit, diligenter nos inquisibit, ne forte ab ipsis viribus nostris, aut a quabis hominibus aliqua pateret violentia. Nos vero vona indicabimus esse volumptate absque ulla violentia. Predictus iudex, dum absque ulla violentia nos esse conspexisset et vona nostra agnobisset volumptate, inde nobis firmam vindendi tribuit licentiam. Per accepta namque licentiam ab eodem iudice, et iusta legem nobis consentientem ipsis iamdictis parentibus atque consentientibus nostris, qui una nobiscum manum imposuerunt, sic nobis congruum et abtum esse videtur; vona etenim nostra volumptate per hanc quoque videlicet cartulam venundedimus tibi ferri magistro integrum et funditus ipso iamdicto casile que abet fines. De prima pars, quod est a fine sabini filii ferri magistri et maraldo filii magi, inde sunt ad iustum mensuratum hominis mediocris persona qualiter in ista cartula consignatum est, pedes decem et septem et una planta manus. De secunda vero pars, quod est ab ipsa platea et fine michali comitis, inde sunt pedes decem et septem. De tertia namque pars, quod est ab ipso muro predicte cibitatis, inde sunt pedes viginti quattuor et uno semmisse cum quattuor uncie. De quarta autem pars, quod est ab integra trasenda et fine ipsa casa predicti michaeli comitis, inde sunt usque in prioras fines pedes viginti et tres cum uno semmisse et quattuor uncie. Inter iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legitur, de fine in finem, quantum infra claustrum est de eodem casalino, unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi. Set, qualiter edificiatum est eadem casile una cum sedimento, solos et pertinentia sua, et cum inferius et superiusque suis, et cum suis omnibus pertinentiis, et cum legitima ingressa et regressa sua, nec non et cum omnia infra se abentes, ipso iamdicto casile vacuum venundedimus tibi cuiusdicti ferri magister possidendum. De quo pro constabiliscendam tibi atque confirmandam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te predictum emptorem nostrum hocto miliarisi ex rame vona: finitum dicimus aput nos receptum abere ipsum pretium, ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem integram, velut prelegitur, abere et possidere baleatis et faciatis exinde, quemammodum tibi vel at tuis heredibus placuerit, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi dedimus, et mediatorem tibi posuimus ralemgnardo filium quondam (deest nomen); et obligamus nos et nostros obligamus eredes vobis cuiusdicto emptori nostro et at tuis obligamus eredibus, ut hanc nostra vinditione integra, velut prelegitur, nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere debeamus; quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium hanc nostra vinditione vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio nostra inanis et tacita sint, et decem aurei solidi constantini nos et nostros eredes vobis cuiusdicto emptori nostro vestrisque eredibus componere placitamus, et in antea taciti et confusi maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pingnerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima: tampdiu nec per invitis adimpleamus vobis iusta uius textum cartule, et hanc cartulam nostre vinditionis aput vos omni tempore firmam et stabilem permaneat, quem te deusdede diaconum et notarium hanc cartulam nostre vinditionis asscribere rogabimus. Actum in civitate Luceria qui et interfui, Mense et indictione suprascripsi feliciter. + Ego qui supra agelfrid iudes + Ego ioanne teste + Ego onixsu teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.