Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXI
Signature: DCLXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
x
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense december, undecima indictione. Ideoque ego armogeni atrianensis filius sergi clarefacio abere ecclesia vocabulum sancte treufime intus hanc salernitanam cibitatem constructa, cum terris et casis et cellis de ipsa ecclesia pertinentes, et rebus a foras hanc cibitatem similiter pertinentes ipsius ecclesie. Nunc autem compulsus sum dei omnipotenti misericordia, ut medium illut offerire in ecclesia sancte marie pertinentes supradicto domno principi et iohanni comiti germano eius, in quo dumnellus abbas preest. Et ideo, sicut mihi congruum est, per largietatem et absolutionem superii mangni principis ante subscripti testes per anc cartulam pro amore omnipotenti deo et anime mee obtulimus deo et in prephata ecclesia sancte marie inclita medietatem de tota ipsa ecclesia sancte treufime cum omnibus cellis, et casis, et rebus, et omnia quanta ad ipsa ecclesia pertinet, ut diximus, medietatem in integrum in ipsa iamdicta ecclesia sancte marie offeruimus: simulque et ibidem offeruimus medietatem omnis monimen inde continentem, et modo dedimus ad potestatem ipsius ecclesie sancte marie pro ad defensionem abendum unum preceptum ab utile anulo sigillatum et unum brebem de ipsa ecclesia continentem: hec omnia, ut diximus, in ipsa ecclesia sancte marie offeruimus, sicut supradictum est, ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod boluerit, absque cuiuscunque contrarietatem vel requisitione; de qua ego iamdictus armogeni mea bolumtatem obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie sancte marie inclita omnis mea offertione, qualiter legitur, a pars uxoris mee et ab omnibus hominibus omnique partibus, qui pro nostra parte et datum, aut pro pars et datum ipsius uxoris mee quodcunque causationem exinde ad pars ipsius ecclesie sancte marie preposuerit; de alii vero hominibus et partibus, et quando voluerit ab omnibus hominibus vice nostra in omnibus exinde, et de monimen inde continentem causare et finem facere, qualiter vultis, cum ipsum preceptum et brebem, quod modo ei dedimus, et cum quale alia monimen et rationem inde abuerit. Et si taliter omnia suprascripta ad pars ipsius ecclesie sancte marie non adimpleberimus et aliquit, de quomodo superius legitur, remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcunque causationem inde in eadem ecclesia sancte marie preposuerimus, componere obligo me et meos eredes ad pars ipsius ecclesie sancte marie, et cui cartula ista in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et taliter scribere rogabimus te iohannes notarium, actum salerno. + Ego grimoaldus + Ego petrus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc661/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success