useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLII
Signature: DCLII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
  
x
+ In nomine domini Anno tricesimo primo principatus domni paldolfi, et vicesimo quinto anno principatus domni landolfi filii eius, et primo anno principatus domni paldolfi filii supradicti domni landolfi, gloriosi principibus, mense aprilis, decima indictione. Ideoque Ego ademari filius sassi declaro, quoniam ante os annos posuit in pingno dilecti filii lupi duobus torne de vinea et viridiario, quod ego pertinentem abeo, ubi curti-gualduli dicitur, pro quinque solidis constantinianis aurei boni quod ipse michi prestabi, et scriptum inde aput se firmatum retinet: set, dum non me sentio, unde ego ei ipsi solidos retdere possat, preter si ipsa rebus vindere et pretium exinde accipere pro hoc et aliam meam necessitatem peragendum; pro ideo ego eodem dilectus rogabi, ud adiungere ipse michi duos solidi, et ego ei vindere integram ipsam rebus in omnibus, sicut ego ei illud in pignum posui, et sicut ipsum scriptum eius est continentem. Cumque cum eo taliter loquutus sum, bonum inter nobis esset comparuit. Quapropter ego superius dictus ademari, ideo, dum michi congruum esse videtur, bona etenim mea volumtate, quam et pro firmam stabilitatem interesset iaquintus presbiter et iudex et aliosque idoneos homines, qui supter scripti sunt, pro anc quoque videlicet cartulam vindedit tibi eidem dilecti tota et integra ipsa iamdicta vinea et viridiario de iamdicto loco, quod ego tibi in pignum ante os annos posuit pro ipsi quinque solidi, que videtur esse eadem rebus infra hec finis: de una parte fine bia antiqua: de alia parte fine, sicut termiti ibidem positi sunt inter ec rebus et rebus aldi, deinde qualiter descendit, sicut termiti positi sunt, a rebus mea et rebus ipsius aldi, et ab inde quomodo descendit per termiti qui positi sunt inter ac rebus et rebus offi et de eius consortibus, usque in limite qui est inter ac rebus et rebus dauferi filii leoni et de eius consortibus; deinde revolbentem et qualiter vadit per eodem limite usque in termiti ab eodem termite revolbente, et quomodo ascendit usque in alio termine, qui stare videtur erga supradicta bia et reconiungit se in eadem bia. Infra ec vero fines, que prelegitur, ex ea vinea et viridiario, nec michi qui supra, nec ad eredibus meis, nec quartam partem exinde uxori mee, nec cuicumque alteri abendum non aliquit exinde reserbabit, set totum et integrum illud infra iamdicte fines, una cum inferius et superius, cum biis et anditis suis, seu cum omnibusque suis pertinentiis, quomodo et qualiter ego tibi illud in pignum positum abuit, sic totum et integrum illud tibi bendidi, abendum et possidendum tu qui supra quam et tuis heredibus. Unde pro anc mea benditione vobis confirmandum, continuo recepi ego inde a te pro finitum vero pretium unum solidum constantinum aureum bonum mezanum, simulque et una asina pro appretiatam unum alium solidum constantinum aureum bonum mezanum, et imputabo michi inde a te ipsi iamdicti quinque solidi, quod tu michi ante os annos prestasti, sicut ic supra declarabi; finita est enim mea venditionem, Ea videlicet ratione, ud amodo et semper integra eadem mea benditione, velud prelegitur, tam tu qui supra dilectus quam et tuis heredibus abere et possidere securiter, exinde faciendum omnia quod volueritis, sine contrarietate mea et de meis eredibus et sine cuiuscumque requisitionem. Unde repromitto et obligo me ego ipse ademari, et obligo meis heredibus tibi qui supra dilecti et ad tuis heredibus eadem mea benditionem in integrum, sicut prelegitur, amodo et semper nos vobis illud antistare et defendere promittimus, tam a parte uxori mee, quam et ab omnibus hominibus ab omnique partibus; quod si illud minime vobis antistare et defendere noluerimus aut non potuerimus, vel si ego aut meis heredibus de ex predicta mea venditionem tecum aut cum tuis heredibus per qualiscumque inventa ratione causare aut contendere presumserimus, volendum exinde vobis aliquit tollere, aut contrare, vel amminuare, aut si oc returnare aut remobere quesierimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde adversus vos omnimodo et tacita sint, et duplum totum supradictum pretium, tam ego quam et meis heredibus tibi eique dilecti tuique heredibus, vel illius homini, qui anc cartulam pro parte et vice nostra vobis in causationem ostenderit, componere obligabit; et quod aput vos remelioratam paruerit ec nostra benditione in quabis parte, sub estimatione de bonis hominibus nos vobis restituere placitamus pretium; de colludio vero, si a vos pulsati fuerimus ad dei evangelia, nos nobis exinde legibus satisfaciamus. Quam te Iaquintus clericus et notarius taliter scribere rogabi. Actum monte-aperto feliciter. + ego qui supra iaquintu presbiter + ego aldu.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.