Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLIV
Signature: DCLIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
x
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri waimari gloriosi principis, mense aprelis, decima indictione. Memoratorium factu a nos iaquintus et gencus presbiter, germani filii quondam petri, eo quod ante presentia domni maioni presbiteri et abbati hecclesie sancti maximi, hibique astantibus subscripti nobilibus, per vona combenientia per demandatione ipsius abbati tradiderunt nobis friderisus presbiter et maraldus diaconus, una cum roderisius notarius adbocator eiusdem hecclesie, de rebus ipsius hecclesie pertinentes, que est terra cum arbustis vitatis in locum apus monte, hubi cirasulu et etiam tifanu clamatur, quod ipsi friderisi et maraldus in veneficium retinunt; est enim rebus ipsa infra has fines et mensuras: a pars occidentis fine via publica, sunt inde passi quadraginta quadtuor: a pars meridie fine predicte hecclesie, sicut via disscernit, inde sunt passi quinquaginta sex; et rebolbente per eandem finem in pars meridie passi septem; iterum rebolbente per fine ipsius hecclesie in parte orientis passi biginti sex; et per eandem fine rebolbente in pars septemtrionis passi quadtuordecim; et iterum rebolbente per ipsa fine in pars orientis passi quinquaginta quadtuor: a pars orientis fine similiter eiusdem hecclesie, sicut et inde via disscernit, et inde sunt passi sexaginta octo: a pars septemtrionis fine bia, et inde sunt passi decem et octo; et rebolbente in pars meridie per fine ipsius hecclesie passi octo; iterum per eandem fine rebolbente in pars occidentis passi biginti quadtuor et palmos tres; et rebolbente per eandem fine in pars meridie passi biginti duo minus guvitum unum; verumtamen rebolbente per eandem fine in ipsa pars meridie, sicut hic super in ipsu disturvatum legitur, passi biginti duo minus gubitum unum; et iterum rebolbente in pars occidentis et coniungente in ipsa bia que est priore fine, sunt inde passos octuaginta septem: tota supradicta mensuras ad iusto passum homini fuit mensurata; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie tota et inclita, sicut dictum est, nobis tradiderunt, medietatem ipse maraldus in pars septemtrionis, et medietatem ipse friderisi in pars meridie, tali ordine, ut amodo et semper nos nostrisque heredibus natos nascente inclitum illut nostre potestatis teneamus et dominemus, et circoitum illut perfectum cludamus, et semper eos clusum habeamus, et faciamus intus ipsa rebus casa, et unum de nos, vel nostris filiis et eredes, semper hibi habitemus, ut rebus ipsa cotidie vigilemus et salba faciamus; sic tamen, ut hamodo ipsa casa, ut dictum est, faciamus et hibi abitemus, nec non et amodo faciamus hibi palmentum fravitum optimum cum susscitorio suo, et sic faciamus ipsum palmentum ut medietatem veniad in ipsa socia ipsius maraldi, et medietatem veniat in ipsa socia ipsius friderisi, ut omni tempore ipsum palmentum hibi abeamus conciatum, ut perfecte hibi vindemiare et pisare possamus. Et amodo et semper nos nostrisque eredibus natos nascente inclita ipsa rebus de super et de subtus perfecta laboremus, et operemus, et studiemus, et ubi meruerit, astas plantemus et vites de vono vitineo, et illut surgamus, seu et vites, ubi meruerit, traghamus et propaginemus, ut tota rebus ipsa perfecta paread laborata et cultata et surta, seu et annualiter apto tempore de subtus rebus ipsa aremus et seminemus, quale semente hibi meruerit, et labori ipsi studiemus et recolligamus, et inclito terraticum secundum consuetudinem de ipso locum ipsorum maraldi et friderisi, vel ad pars iamdicte ecclesie, inde hibique demus; et si ortum hibi abuerimus, vel fecerimus, semper alio sic terraticum inde eis demus; simillter et de omnia quod in ipsa rebus abuerimus, iusto terraticum inde eis demus. Et amodo et semper annualiter per tempore de vindemie apto tempore faciamus illis, vel pars predicte hecclesie scire, ut dirigant illuc missos suos, vel beniant et nos tota rebus ipsa apto tempore vindemiemus; et poma que hibi fuerit per annum, seu nuci suo tempore illos colligamus, et inclita medietate de ipsa poma et nuci hic salerno ad domus illorum inde adducamus; ipsa alia medietate nobis abeamus, ipse hube tote pisemus et per ipsa palmenta signula aqua iusta ratione mittamus, et omnis vinum quam de ipsa rebus exierit, tam mundum quam peciolum, per medietatem illut dividamus: pars predicte hecclesle tollant inde medietamen, et nos medietatem; tantum quantum hoc annum in ista prima vindemia de ipsa rebus nos vindemiaberimus, illis tollant lnde due sortis, et nos una; ipso aliut, quod nos non vindemiaberimus oc annum, tollat illis eos sibi, et ipsa sortionem quam de predictum vinum semper ad pars iamdicte hecclesie venerit, nos illut reponamus intus ipsa casa in organea, quam pars predicte hecclesie nobis hibi dederit, et nos organea ipsa vona conciemus et ipso vinum salbum faciamus, donec annualiter illis eos inde tulerit, absque degeneratione et igne et mures, tamen sine nostra neglegentia; missum vero qui pro pars iamdicte hecclesie annualiter hibi venerint standum super ipsa vindemia, nos illum nutriamus secundum nostram possibilitatem, donec pro ipsa vindemia et recipiendum ipso vinum hibi steterit, seu et annualiter demus eorum palmentateka, sicut consuetudo est, videlicet dua paria de pulli voni; et quale tempore nos nostrisque heredibus natos nascente supradicta rebus tenere et laborare noluerimus in supradicta ratione, tunc tota et inclita rebus ipsa clusa vona circoitum, et operata et cultata, remittamus ad potestate ipsius hecclesie, cum ipso palmentum et cum unum applictum vonum de casa clusum et coopertum, et nos licead inde exire cum alia causa nostra mobilia, sine pars predicte hecclesie contrarietate; de qua per vona combenientia per demandatione ipsius domni abbati guadia nobis ipsi friderisi et maraldus una cum iamdicto adbocatorem dederunt; et mediatorem nobis posuerunt petrus presbiter filius stephani; et per eadem guadia etc. Statuta multa viginti auri solidorum constantinianorum. Et hunc brebem scribsi ego superius dictus roderisius notarius. + Ego qui supra maio presbiter et abbas + Ego Petrus presbiter et primicerius + Ego alfanus notarius me subscripsi + Ego Iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLIV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc654/charter>, accessed 2025-04-19+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success