useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLIX
Signature: DCLIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1012
  
x
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius, quinquagesimo quinto anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense iulio, decima indictione. Ideoque ego vir nomine iaquintus filius quondam invitati clerici, qui fuit abitator intus cibitatem bulturara nocetane finibus11In Aprutiis., et modo in is temporibus sum commorantes intus cibitatem luceria, 1In Aprutiis. Dum in dei omnipotentis nomen te quidem garitia filia romani in meum sociabit coniugio, tunc in alia quoque die nuptiarum nostrarum per nuptias nostras ante parentes et amicos nostros secundum ritus gentis nostre langnobardorum trado et confirmo tibi dilecte coniugi mee libellum scriptum et a testibus vene roboratum, quod est murgincap, quartam videlicet partem ex homnibus rebus supstantiis meis; primitus namque de casis et casilis, quod abeo infra cibitatibus et castellis et casalibus, vel ubicumque abuero rebus et mea fuerit pertinentia, quam et extrinsecus ipsorum casis, tam et de omnibus meis possibilitatibus, de mobilibus et inmobentibus, de serbis vel ancillis, de peculia parba et magna, de paterna maternaque substantia, de omnia et in omnibus, quibus modo abeo et quibus in antea, deo auxiliante, parare et conquire potuero, totum atque integram ipsam istam quartam partem in tua quidem huxoris mee constituo potestatem, velut in edicti continet paginam, ut in futuro pro hanc causam periurium non percurrat. In ea scilicet rationem, ut amodo et semper eadem quartam partem ex is omnibus que prelegitur, et quod a me accepistis, et ego tibi confirmabi et tradidit, securo nomine abeas et possideas; et quicquit exinde agere vel iudicare voluerit sequenter legem, tunc stabilem ordinem permaneat in perpetuo tempore, sine contradictione mea vel de meis heredibus, aut cuiuscumque ominibus requisitionem, set in eo tinore firmum et stabile permaneat, quem te deusdede diaconum et notarium hanc quartulam11quartulam, idest chartulam. murgincap scribere rogabimus. Actum in cibitate 1quartulam, idest chartulam. Lucerie qui et interfui, Mense et indictione superscripsi feliciter.+ ego sillitto iudice + ego ientile clericus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.