useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXVI
Signature: DCLXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
  
x
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense magius, undecima indictione. memoratorium factum a me russemannus clerico filio amati presbiteri, eo quod ante dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie pertinentem supradicto domno principi et iohanni comiti germano eius, et ibique astantibus subscripti testes, per demandatione ipsius abbatis tradidit sparani de felecta filio leoni una pecia de terra bacua cum aliquanti insiti in ipso locum felecta propinquo casa suaque sparani, quod ego a pars ipsius ecclesie in beneficium teneo per ec fines et mensurie: de una parte fine bia, et est per longitudo de duobus partibus sunt ana triginta passi per latu, et per latitudo de duobus capite sunt ana biginti octo passi: totum ad iusto passum omini mensuratum inclitum illut, sicut diximus, ei tradidimus tali ordine, ut amodo et omni tempore ad sua et de suis eredibus sint potestatis illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciendum, et amodo totum illut pastenare arbustum de bono vitineo et pomis, sicut meruerit, et amodo illut cludere, et clusum illut abeant; ad completi vero nobem anni, ut amodo se compleant, abeant in tota suprascripta rebus arbustum de bone bitineo et pomis, et clusu, totum vonum lavoratum, et cultatum, et surtum, et operatum, sicut de tantos annos et locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et abinde omni tempore per annum suo tempore totum ipso arbustum de super et de subter lavorare et cultare et propaginare, et ubi arbores et vites meruerit, illut ibidem plantare et surgere et cludere, et clusum semper illut abeant, sicut meruerit, et sic per annum, quando meruerit, totum illut laborare, ut proficiant et non disperant, et salbum illut faciant; et a quo amodo parutus fuerit, ut vinum inde exierit per annum de vindemie, faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut missum nostrum illuc dirigamus, aut illuc nos pergamus, et illis totum ipso arbustum suo tempore vindemiare, et poma inde colligere, et omnis binum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma ibique inter nos dividamus in tertiam partem: nos tollamus inde una tertiam parte, et illis due sortis; et ipsa nostra sortionem de ipso vinum illis per annum ibique in domus sua reponere in organea nostra per illis vona conciata, sicut meruerit, et faciant illut salbum, dum illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne; et de que per annum in ipsa rebus seminaberit, per annum faciant me scire vel pars ipsius ecclesie, ut missum nostrum illuc dirigamus, et omnis victum et lavorem quod ibi abuerit, ibique ad aira inter nos dibidamus in tertiam partem: nos tollamus inde una tertiam, et illis due sortis: nos vel missum nostrum, dum pro omnis nostra sortione exinde de vinum et de victum ibidem steterit, illis eum notrire secundum sua possibilitatem; et si da ipsi nobem anni completi de ac terra salernitana exierit aliiubi ad abitandum, aut si talem facerit culpa unde ceciderit, inclita suprascripta rebus rebertas ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum inde quod boluerit; et si infra tribus anni ibidem rebersi fuerit, vel ubi in gratia pervenerit de ipsa culpa, rebus ipsa ad illorum perveniant potestatem, tenendum et lavorandum illut in suprascripta ratione: tantum ipsum annum si fuerit lavoratum, liceat nos ipsum frudium inde tollere. de qua per bona combenientia guadia mihi ipse sparanus dedi, et mediatores mihi posuit seipsum et aloardu filium ......; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si omnia suprascripta nobis non adimpleberit, et illut vel exinde remobere aut contrare quesierit, componere obligavit se et suos eredes mihi vel in pars ipsius ecclesie biginti auri solidos constantinos, et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + ego roderisius me subscripsi. + ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.