useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXIII
Signature: DCLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
  
x
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, mense ianuarius, undecima indictione. memoratorium factu a me petrus filius idem petri, eo quod in nuceria ante mirando iudex et alii testes per bona combenientia tradidi ego ad lavorandum malfrede filio madelmi de nuceria una pecia de terra mea cum arbustis vitatis de ipso locum nucerie, ubi a lu valneo dicitur, per ec finis et mensurie: a pars orientis fine via puplica, sunt inde passi quinquaginta sex: a septemtrionis fine sicut pariete antico discernit, inde sunt passi septuaginta hocto: ab occidente similiter via puplica, sunt inde passi triginta unum et cubito unum; et da inde abiente in pars orientis, sicut inde fundamenta de pariete vetusto discernit, et inde passi quinquaginta quadtuor; revolvente per ipsa fundamenta de ipsi parietibus in pars meridie passi viginti et cubito unum; iterum revolvente per ipsa fundamenta de ipsi parietibus in pars orientis et inde se coniungente ad ipsa via priora fine, sunt indeque passi quadraginta unum minus cubito unum; et per ipsa via, que est a pars occidentis, sunt passi triginta unum et cubito unum, totum ad iusto passum homini mensuratum: istut per iste finis et mensurie cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de ipse vie inclitum illut ego ipsius madelfrede tradidi vice mea et vice rodelgrimi germanus meus tali ordie, ut amodo usque duodecim anni completi ille et suos eredes sue potestatis illut tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibidem facere, et annualiter apto tempore de super et de suptus eos lavorare et cultare secundum consuetudinem de ipso locum, et ubi meruerit, arbores et vites et propagines illis eos ibidem plantare et propaginare, ut bene paread lavoratum et cultatum; et per vindemie annualiter faciant nos et nostris eredibus scire, ut pergamus, aut dirigamus ibidem missum nostrum, et adsignemus nos illorum organeum bonum da vinum, et illis eum conciare et studiare, sicut meruerit, et reponant illum intus casa sua in quo illis abitaverint, et ipso arbustum vindemiare; et quantum vinum inde exierit, apto tempore ad palmentum suum illum inter nos dividamus: nos nostrisque heredibus, vel missum nostrum tollamus eos medietatem, et ipsa halia medietate sibi abeant, faciendum inde per partes quod voluerimus; et ipsa nostra sortione reponant illis eos vobis intus ipso organeum nostrum, et annualiter salvum illut nobis faciant, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et igne et mures; et dum ibidem steterimus nos vel missum nostrum per vindemie pro recipiendum ipsa nostra sortione, illis nos nutrire secundum illorum possivilitate, et deant nobis palmentatica et terraticum secundum consuetudinem de ipso locum: ad completum ipsum constitutum licead illis exinde exire; et si casa vel reditum ibidem facta abuerit, liceant illis illum inde tollere cum omnis alia sua causa, et portare illos ubi voluerint, sine contrarietate nostra, et inclita ipsa nostra tradictio remittad ad potestate nostra et de nostris eredibus. Unde per bona combenientia guadia michi ipse malfreda dedit, et mediatorem michi posuit sellictus filius petri; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. Verumtamen et hoc recordamus, ut ipse malfreda, vel eius eredes portent ipsa nostra sortione de ipso vinum usque cellarium nostrum, quod abuerimus ad ipsa curte nostra da casa sellicti filii (deest nomen), et ipsum organeum per illis fiad conciatum, sicut meruerit. ego iohannes clericus et notarius ec subiunxi. + Ego qui supra mirandus iudex + ego ademari notarius me subscripsi + ego machenolfus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.