useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXIX
Signature: DCLXIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
  
x
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense octuber, duodecima indictione. Memoratorium factum a me maio abbate hecclesie sancti massimi, una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem nostrum, eo quod ante presentia petri iudici per bona combenientia tradidimus iohanni, qui fuit vicedominus, filius ydem iohanni, et iohanni, et leoni, et amudi presbiteri germani filii quondam iaquinti presbiteri, qui fuit germanus predicti iohanni bicedomini, de rebus quod pars predicte hecclesie nostre abet in locum apus-monte, ubi cirasulu et etiam tifanu clamatur, qui est terra cum arbustis vitatis per as finis et mensuras: a pars occidentis fine bia pulbica, sunt inde passi quadraginta quadtuor: a pars meridie fine predicte hecclesie, sicut bia discernit, inde sunt passi quinquaginta sex; et rebolbente per headem fine in pars meridie passi septem; iterum rebolbente per fine ipsius ecclesie in parte orientis passi biginti sex, et per headem fine rebolbentem in pars septemtrionis passi quadtuordecim; et iterum rebolbente per ipsa fine in pars orientis passi quinquaginta quadtuor: a pars orientis fine bia, et inde sunt passi sexaginta octo: a pars septemtrionis fine bia, et inde sunt passi decem et octo; et rebolbente in pars meridie per fine, sicut termiti discernunt, inde passi octo; iterum rebolbente per headem fine in pars occidentis passi biginti quadtuor et palmos tres; et rebolbente in pars meridie passi biginti duo minus gubitum hunum; et iterum rebolbente in pars occidentis et coniungente in ipsa bia qui est priore fine, sunt inde passi octuaginta septem: tota supradicta mensuras ad iusto passum hominis sunt mensurata; de hec vero rebus infra predicte finis et mensurie inclita medietate in parte meridie illorum tradidimus tali ordine, ut amodo et semper illis et ipsis filiabus illorum natos nascente, sue potestatis illut teneant et dominent, et circoitum illut cludant, et semper illut eos clusum abeant, escepto non illum cludant da pars septemtrionis inter ipsa halia medietate, set coniungant se cum hominibus qui tenuerint ipsa halia medietate, que remansit da parte septemtrionis, et faciant comuniter in ipsa sinaita inter illa et illa medietate unum applictum de casa de lingnamen bona, et ponant ibi per partes, ad residendum omo qui semper vigilent et custodiant rebus ipsa, seu et inter illa et illa sorte ponant et abeant palmentum bonum cum suscitorio11suscitorio, idem ac susceptorio: receptaculo. suo, in quo per partes per annum 1suscitorio, idem ac susceptorio: receptaculo. mitdant hube, quod vindemiaberit de ipsa rebus; et amodo et semper illis et suis eredibus, natos nascente, inclita suprascripta nostra tradictione de super et de supter annualiter perfectam, laborarent, et operarent, et propaginarent, et, ubi meruerit, arbores et vites de bono bitineo plantarent et illut surgerent, ut semper rebus ipsa bene pareant operata et laborata de supter et de super; et de quicquit frugium annualiter in ipsa rebus fuerit, deant inde ad pars predicte nostre ecclesie iusto terraticum secundum consuetudinem de ipso locum: poma vero et nuci quod in ipsa rebus annualiter fuerit, integra medietate exinde ad pars iamdicte nostre ecclesie deant, et medietatem illos sibi abeant; et amodo et semper annualiter de bindemie apto tempore faciant pars predicte nostre hecclesie scire, ut pars predicte nostre ecclesie dirigant illuc missum suum, et illis tota rebus ipsa apto tempore bindemient, et omnis vinum quam inde exierit, tam numdum quam peciolum, per medietatem illut dibidant pars predicte nostre hecclesie tollat …….. medietate; et ipsa sortione quam de ipso binum ad pars iamdicte nostre hecclesie venerit, illis eos reponant in ipso applictum de ipsa casa in organea, que pars iamdicte nostre hecclesie eorum ibi dederit, et illis organea ipsa concient bona, et faciant nobis ipso binum salbum, donec annualiter pars iamdicte nostre ecclesie illut inde tulerit, apsque degeneratione et ingne et mures; missum vero, qui pro pars iamdicte ecclesie annualiter ibi fuerint standum super ipsa bindemia, illis eum nutriant secundum illorum possibilitate, donec pro ipsa bindemia recipiendum ipso binum ibi steterit, seu et annualiter deant ad pars iamdicte nostre hecclesie palmentateca secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore illis vel aliis filiabus illorum, natos nascentes, supradicta nostra tradictione tenere et laborare noluerint in supradicta ratione, tunc tota et inclita rebus ipsa clusa bona et operata et cultata remidtant ad potestatem de pars iamdicte ecclesie, cum ipsum palmentum et cum ipsum applictum de casa clusum et coopertum, et cum ipsa cunta quod pars iamdicte hecclesie ibi abuerit, et illis licead inde exire cum omnis alia sua causa mobilia, sine pars iamdicte nostre hecclesie contrarietate. de qua per bona combenientia guadia nobis hi omnes suprascripti dederunt, et mediatorem nobis posuerunt iaquintus filius landolfi abitator de heodem loco apus monte; et per headem guadia etc. Statuta mulcta viginti auri solidorum constantinianorum. Et unc brebem scripsi ego cicerus notarius qui interfui. + Ego …….. notarius me subscripsi + Ego ademari me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.