useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXIV
Signature: DCLXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
  
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi, temporibus domni sergii gloriosi ducis et imperialis patricii anno undecimo, die decima mensis ianuarii, indictione undecima, amalfi. Certum est me anthiocia filia quondam leonis de sergio de lupino de domna erini, et uxor vero constantini filii quondam leonis de sergio de lupino de domna erini, et uxor vero constantini filii quondam leoni tortellario, per absolutionem vero suprascripti constantini viri mei michique constantino optime placet, et hec venditio per meum consensum et voluntatem facta est, a presenti die promtissima voluntate Venundedimus, atque et in presentis cessimus et contradidimus vobis domno sergio filio quondam domni iohannis de maurone comite, idest plenariam et integram ipsam portionem meam, quod habere et possidere visa fui in ipsas hereditates de fonti intus et a foris ipse quattuor finis, quod reclarat ipsa chartula, quod fecerat ursus atrianenses theodenanda ambo iugalibus filio et nuruam iohanni atrianensi at suprascriptum iohannem vestrum genitorem, cum vice de viis suis, omnibusque sivi habentibus et pertinentibus. Unde nobis ibidem in suprascriptum locum fonti nichil remansit, aut aliquid vobis exinde exceptuavimus: in simulque et cum istud venumdedimus vobis plenariam et integram ipsam portionem nostram de ipsa aecclaesia beati felicis christi confessoris ibique in fonti edificatus intus prephate quattuor finis, cum plenarias portiones nostras de paramentis ipsius aecclaesie, et de codicibus, et de omnem suum circulum, seu rebus, et cum viis suis. Unde nec inde nichil vobis exceptuavimus, solummodo dare exinde debeatis de suprascriptam portionem nostram de suprascriptam aecclaesiam vos et heredibus vestris annualiter talem censum, qualiter nos et nostri heredes exinde dare et persolvere debuimus, qui obbenit nobis a suprascripto genitore meo de me suprascripta anthiocia, et at suprascriptum genitorem meum obbenit per verbum sigillatum a domno gisulfo glorioso principe salernitane civitatis, et a domna gemma gloriosa principissa eius coniuge, et a domno paldulfo principe atoptato eorum filio, et ipsum suprascriptum verbum sigillatum vobis dedimus; et si exinde aliquando plus chartula nobis vel at nostris heredibus inventa dederit, mittere ille debeamus apud vos et vestros heredes sine vestra damnietate, vel amaricatione. Unde accepimus a vobis exinde plenaria, nostra sanatione, idest auri solidos decem de tari ana tari quattuor per solidum, sicut inter nobis convenit in omnem deliverationem et in omnem decesitionem, Ut a nunc die presentem et in perpetuis temporibus in vestram et de vestris heredidus sint potestatem habendi, fruendi, possidendi, vindendi, donandi, commutandi, vestrisque heredibus dimittendi in omnibus semper liveram habeatis potestatem; et iam aliquando exinde neque a nobis, neque ab heredibus nostris, neque a nobis summissam personam nullam requesitionem exinde habeatis, non vos, non vestris heredibus, per nullum modum perpetuum. Insuper nos et heredes nostris vobis et at heredibus vestris omni tempore ab omnem hominem omnique persona vobis eos antestare et defensare promittimus. Quod si minime vobis exinde fecerimus de hec omnia que superius legitur, componere promittimus nos et nostris heredes vobis vestrisque heredibus auri solidos triginta vizianteos, et hec chartula sit firma im perpetuum. + Ego sergius filius lupo de leuci testis sum + Ego pulcari filius leoni de pulcari de mauro comite testis sum + Ego lupinus filius acceptore testis sum + Ego sergius scriva hanc chartulam manu propria scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.