useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXI
Signature: DCLXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1013
  
x
+ In nomine domini tricesimo secundo anno domni paldolfi gloriosus princeps, et vicesimo septimo anno principatus domni landolfi filii eius, et secundo anno principatus domni paldolfi filii supradicti domni landolfi gloriosi principis, mense december, duodecima indictione. Ideoque ego mulier nomine sikelgaita filia iaquinti iudici, et que sum uxor dilecti iudici qui et adelgardo dicitur, filius potelgardi, qui et dilecto vocabat, sicut mihi congruum est, vona etenim mea volumtatem ante presentia mari iudici et aliis idoneis ominibus per berbum et volumtatem supradicti viri mei, in cuius mundium sum, per anc cartulam donabit adque ad semper abendum confirmabit tibi iannaci castaldei filio ursi tota et inclitam omnem rebus mea, quod mihi abere pertinuit a pars iaquinti iudici qui fuit genitor meus, et da ipsa genetrice mea in loco beteri salernitane finibus, cum bice de viis et usu aquarum et omnibus a se pertinentibus funditum, ut dictum est, illut tibi donabit, securiter et firmiter amodo et semper tu et tuis eredibus predictam nostram donationem abendum cum omnis monimen exinde continentes, et omnia exinde faciendi quod volueritis, unde et in presentis pro eadem nostra donatione secundum legem launegilt a te inde recepimus mantellum unum in omnis deliberationem; de quibus ego nominata sikelgaita per consensum et voluntatem supradicti dilecti iudici vir meus, in cuius mundium sum, per vona combenientiam obligo me et meis eredibus amodo et semper antestandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea donatione da illis ominibus et partibus, qui pro parte mea et de meis eredibus partibus vobis exinde emiserit quodcumque causationem; et si taliter illut vobis defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex langnobardorum de donum et launegilt continet, ita ego et meis eredibus tibi tuique eredibus adimpleamus et persolbamus iustitia; et quando tu vel tuis eredibus de supradicta nostra donationem et de monimen inde continentem per vos ipsis volueritis essent autori, vice nostra licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter vultis cum omnibus rationibus; quod si taliter, quemammodum supra legitur, vobis non adimpleberimus, aut si ego vel meis eredibus quomodocumque per qualemcumque rationem quesierimus illut vel exinde tollere, aut contraret, seu remobere, aut si qualemcumque causationem vobis inde preposuerimus, prima omnia questio et causatio nostra et de nostris eredibus adbersus vos vestrosque eredes sint inde tacita et vacua, et per vonam combenientiam per voluntatem de iamdictus vir meus componere obligo me et meis eredibus, tibi tuique eredibus triginta auri solidos constantinos, et, ut supra legitur, semper vobis adimpleamus. Quod te gualfus subdiaconus et notarius scribere rogabit in abellino mense et indictione feliciter. + Ego qui supra mari + Ego rocci + Ego mari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.