useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXII
Signature: DCLXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
  
x
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis, mense ianuarius, duodecima indictione. Ideo nos mulier nomine senda filia quondam sellicti, relicta quondam iaquinti filii maghenolfi de locum floccanu11Floccanu, apud Nuceriam., et mari filius 1Floccanu, apud Nuceriam. ipsius iaquinti et istius sende, quod ille in ea genuit, qui sumus amboque mater et filius, clarefacimus nos nominati mater filius comuniter abere rebus a pars supradicti iaquinti, qui fuit vir meaque sende et genitor meumque mari, pertinentes michi que supra mulieri per meum scriptum morgincahput, et michi qui supra mari est pertinentes per successionem a pars ipsius genitori meo, et congruum est nobis comuniter exinde donare grimoaldi cognato et thio nostro una peciola de terra cum aliquantum pastenatum de iamdicto locum floccanum, ubi inserti da presbiter dicitur et ad caba vocatur. Et ideo, sicut nobis congruum est, bone etenim nostre voluntatis ante presentia mirandi iudici et alii testes per hanc cartulam unianimiter parique consensum, tamen ego que supra mulier per consensum et voluntatem istius mari filius meus, in cuius mundium me palamfacio subiacere, donamus adque ad semper habendum confirmavimus tibi qui supra grimoaldi cognato et thio nostro inclita ipsa nominata pecia de terra, per hec finis et mensurie: a pars orientis fine via, inde sunt passi quadraginta: a pars meridie fine de consortibus vestris, sunt inde passi quinquaginta sex: ab occidente fine similiter de consortibus vestris, et inde sunt passi viginti hocto: a septemtrionis fine similiter fine nostra et de consortibus nostris, sunt inde passi alii quinquaginta, totum ad iusto passum homini mensuratum; hec vero predicta pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua, illam tibi qui supra grimoaldi donavimus, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique heredibus, et cui cartula ista vice vestra in manum paruerit, eos abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni contrarietate nostra, vel de nostris heredibus, aut cuiqua hominibus. Unde pro confirmandam et staviliscendam hanc nostram donationem iuxta legem launegilt a te exinde recepimus in comuniter nobem auri tari boni in omnis deliveratione, sicut inter nobis combenit; de qua nos supradicti senda et mari, mater et filius, unianimiter per bona combenientia guadia tibi qui supra grimoaldi dedimus, et mediatorem tibi posuimus petrus filius iaquinti presbiteri; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula, statuta mulcta triginta auri solidorum constantinianorum: et taliter scribere rogavimus te iohannes clericus et notarius, hacto uius nucerie. + ego qui supra mirandus iudex + ego amatus + ego machenolfus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.