useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXIV
Signature: DCLXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
  
x
+ In nomine domini vicesimo sexto hanno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe, mense martius, duodecima iudictione. memoratorium factum a nobis urso filio leoni et stephanus filio petri, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradiderunt nobis ad pastenandum alerisi et godini germanis filiis quondam adelgari una pecia de terra campense, quod abunt in locum nuceria ubi tostacio vocatur, et proprio ad grotta aceprandi dicitur, per hec finis et mensurie. A pars septemtrionis fine via, inde passi quadraginta duo: ab occidente fine suaque germani, inde passi centum sidecim: a meridie similiter fine illorum, inde passi quinquaginta duo, sicut vadit per hore de iamdicta gripta que dicitur da aceprandu, sunt indeque ipsi quinquaginta duo: a pars orientis similiter fine illorum, sicut se coniungit ad ipsa via priore fine, sunt inde passi centum sidecim, totum ad iusto passum homini mensuratum; hec vero rebus per iamdicte finis et mensurie inclitum cum vice de via sua ipsi nominati alerisi et godeni nobis iamdicti stefani et ursi tradiderunt ad pastenandum arbustum tali ordine, ut amodo et semper ad nostram et de nostris heredibus sint potestatem, eos tenendum et dominandum, et fovee et omnis nostre utilitatis iuxta rationem ibidem faciamus, et faciamus ibidem seditum, et unus ex nobis vel filiis nostris ibidem abitemus et pastenemus eos arbores et vites de bono vitineo; sic namque, ut ad completi amodo quindecim annos nos autem et nostris eredibus habeamus in tota iamdicta tradictione per supradicte finis et mensurie perfectum arbustum vitatum, factum, operatum, cultatum iuxta consuetudinem ipsius loci, et sicut de tantos annos esse meruerit; et da inde in antea omni tempore annualiter aptis temporibus lavoremus et cultemus nos ipsa imadicta tradictio de super et de suptus iuxta consuetudinem de ipso locum, et, ubi meruerit, ibidem arbores et vites nos eos ibidem plantemus et propaginemus, sic itaque, ut annualiter bonum paread lavoratum et cultatum; et quantum vinum vel quitquit fruges amodo usque decem anni inde exierit, totum eos nobis abeamus nos et nostris heredibus, et nullam inde nobis tollant, nec illis, nec illorum eredes; et da ipsi decem anni in antea omni tempore per tempore vindemie annualiter faciamus illis vel eorum eredes scire, ut dirigant ibidem missum illorum, et nos totum ipsa tradictio apto tempore vindemiemus, et quantum vinum de tota ipsa tradictione exierint da ipsi decem anni in antea, omni tempore illis vel missum eorum tollant tertiam partem, et nos et nostris eredibus tollamus inde due sortis, et adsignet illis vel suis eredibus nobis nostrisque eredibus organeum ad cellarium, quod illis abuerint in plano uius nucerie, et nos annualiter conciemus et studiemus, sicut meruerit, et reponamus illum in ipso cellarium, et portemus nos ipsa eorum sortione de ipso vinum usque ipso cellarium salvum, et in ipsum organeum illut mittamus; et dum ipse missum eorum ibidem super ipsa vindemia fuerint ad procurandum ipsa sua sortionem, quod da nobis eorum evenerint, nos illum nutriamus secundum nostram possivilitatem, et demus ei palmentatica iuxta rationem; et de quod amodo et semper ibidem seminatum fuerint, demus inde eorum terraticum iuxta consuetudinem ipsius locis; si autem aliquando tempore nos vel nostris heredibns non voluerimus aut non potuerimus ipsa iamdicta tradictio tenere et lavorare per iamdictum ordinem, tunc liceant nos et nostris heredibus inde exire cum casis et omnibus aliis nostris movilibus et yret cum eo ubi voluerimus, et tota ipsa iamdicta tradictio operata et cultata, qualis illo tempore meruerit, remittamus ipsorum germani et de illorum heredes, faciendum exinde omnia quod voluerint. Iterum, si aliquando tempore antequam illut eorum remiserimus, ut iam diximus, si propter iram senioris fugiendi vel pro qualivet causa de hac terra exierimus, inclita ipsa tradictio revertat ad potestatem ipsorum germani vel de illorum heredes tali ordine, ut si infra tres anni hic in anc terra redierimus ad abitandum, inclitum ad nostra vel de nostris heredibus perveniat potestatis, at tenendum et lavorandum illut per iamdicto ordine. Unde per bona combenientia guadia nobis ipsi germani dederunt, et mediatores nobis posuerunt maraldus filius amoniti et madelmus nepotem eius filium madelmi; et per ipsa guadia etc. Statuta multa viginti solidorum auri Constantini. Et unc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + Ego godeni + Ego romoaldus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.