Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXX
Signature: DCLXXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
x
+ In nomine domini bicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense nobember, tertiadecima indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia, una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem ipsius ecclesie, tradidimus roffrid, et petri, et rodelgrimi, et amati germani filii quondam maraldi de locum muntoru, pro bice sua et pro bice accepti et ursi germanibus illorum, rebus pertinentem ipsius ecclesie de ipso locum muntoru, ubi cirione dicitur, finibus rotensis, qui est terra cum castanietum et bacuum per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, sunt inde passos quadraginta sex: a pars septemtrionis similiter fine eidem ecclesie, et inde passos nonaginta octo: a pars occidentis fine similiter eiusdem ecclesie et modicum tange in bia, inde sunt passi quadraginta: a pars meridie fine eidem ecclesie, indeque passos nonaginta septem, totum mensuratum ad iusto passum omini; ec vero supradicta rebus per supradicte finis et mensurie inclitum illut ego una cum ipso adbocatorem illorum ad tenendum et pastenandum arbores et bites de bono bitineo tradidimus, in tali ordine, ut amodo et semper illis et suis eredibus inclitum illut sue potestatis tenere et dominare, et ipsi castanei inde asciderent, et fobee et omnis sue utilitatis facerent ibidem, et eos totum plantarent arbores et bites de bono bitineo, et omni tempore amodo illut clusum aberent; et quantum binum et bictum, quem amodo et usque completi octo anni inde tollere vel abere potuerit, totum illut sibi aberent, faciendum que boluerint; et da completi ipsi octo anni in antea omni tempore illis et suis eredibus, et ipsi germanibus illorum et illorum eredes rebus ipsa sue potestatis tenere et dominare, et abtis temporibus rebus ipsa de super et de subter laboraret et cultaret, sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead, et annualiter, quando meruerit, ut proficiad et non disperead, et annualiter, quando meruerit, rebus ipsa bindemiarent; et per tempore de bindemie faciad nos vel pars ipsius ecclesie scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et totum ipso binum, quem annualiter inde exierit, ibique ad palmentum et poma exinde, quando meruerit, in tertiam partem illut inter se dibiderent: missus noster tollad inde tertiam partem, et illis due sortis; et ibique pars ipsius ecclesie illorum adsingnaret organea da binum, et illis annualiter, quando meruerit, organea ipsa conciarent et studiarent, sicut meruerit, et reponerent illam subtus reditum suum indeque ubi abitaberit, et sortionem ipsius ecclesie de ipso binum ibidem mitterent, et salbum illum faciad, donec pars ipsius ecclesie illut inde tulerit, absque degeneratione et ingne: et dum ibidem annualiter steterint missum ipsius ecclesie pro ipse bindemie reponendum, illis autem eum notrirent secundum illorum possibilitatem, et per omnis annum de bindemie pro palmentaticum darent in pars ipsius ecclesie unum parium de pullos boni; et amodo et semper, donec ibidem fuerit, de ipso castanietum per omnis annum ille colligerent et tertiam partem de ipse castanee secche deant et adsignarent ad missum ipsius ecclesie; et de quod amodo et semper annualiter in ipsa rebus seminaberi, deant inde in pars ipsius ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et ad completi amodo duodecim anni illis et suis eredibus aberent in tota ipsa rebus infra supradicte finis et mensurie arbustum factum bitatum, et ubi meruerit, pomis totum bonum, surtum, operatum, et laboratum, et clusum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius consuetudo, ut bene paread factum, et, sicut dictum est, omni tempore illis et suis eredibus et ipsi germani sui et illorum eredes rebus ipsa in suprascripto ordine tenere et laborarent; et quale tempore da completi ipsi duodecim anni in antea illis et suis eredibus rebus ipsa tenere et laborare non boluerint in suprascripta ratione, tunc inclitum illut bonum laboratum et clusum remittere ad potestate predicte ecclesie, et per bona combenientia guadia michi et ad predicto adbocatorem dederunt pro bice sua et de ipsi germani sui, et mediatorem nobis posuerunt nibo de ipso locum muntoru filium quondam iaquinti; et per ipsa guadia etc. Statuta multa triginta solidorum auri Constantini, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui. + Ego iaquintus + Ego Iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXX, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc680/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success