Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXVI
Signature: DCLXXVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1014
x
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe, mense abbrelis, tertia decima11Rectius duodecima. indictione. ideoque ego iohanne domini gratia 1Rectius duodecima. abbas monasterii sancti michaelis archangeli, qui in lucaniense finibus situm est, declaro, quia pars nostri monasterii plures abet ereditates maxime bacive, et congruum mihi est exinde dare una pecia de terra bacuum ad pastinandum binea et salices, seu et alia poma, ad georgi filium stefani qui fuit natibus de calabria, ubi modo residet ipso casale supra ipso molinello, qui est rebus vestri monasterii; unde pro firmam stavilitatem perreximus ante idoneis subscripti testes, et de sicut nobis congruum est, vona etenim bona bolumtatem et per largietatem domni mansoni inclitus castaldus per anc quoque videlicet cartulam tradidimus tivi supradicto georgi ipsa predicta pecia de terra, que est propria rebus vestri monasterii, ut liceat te et tuis eredibus in ipsa terra residere, si bolueritis, et pastinare, et fobee et omnis vestre utilitatis ibidem facere, et de quantum binum et frudium amodo et usque septem anni completi inde tollere et abere potueritis, totum et a funditus vestra et de vestris eredibus sit potestati; completi vero ipsi supradicti septem anni tu quidem georgi et tuis eredibus abeatis tota ipsa clusa pastinata, et operata, et bene conciata de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, et detis annualiter natu nascente tertiam partem de ipso bino et frudium ad pars nostri monasterii, de quantum exinde tollere et abere potueritis, et nos vobis illut defensemus inclitum da omnis omines ab omnique partibus, cum introitu, et exitu, et cum bice de bia sua, et cum omnia infra se abentibus; quod si illut in supradicto ordine nos et nostris successoribus et pars nostri monasterii inclitum tivi georgi et ad tuis eredibus inclitum non defensaberimus, et retornare seu remobere illut quesierimus, aut forsitans vobis vel exinde ante ipsi supradicti septem anni aliquit tollere aut contrare quesierimns, et quodcumque causationis adbersus bos exinde emiserimus per vos ipsos, aut per summissam vestram, ideo ante omnia et per vonam combenientiam obligo me qui supradictus iohanne domini gratia abbas, et nostris successoribus, et pars nostri monasterii, componere tivi georgi et ad tuis eredibus, et cui scripto isto bice vestra in manu paruerit, quinquaginta aurei solidi constantini. Nam, si de ac terra exire bolueritis, totum et a funditus ipsa predicta rebus absque pretio rebertat ad pars nostri monasterii, excepto ipsa mobilia, licentiam abeatis exinde tollere et facere exinde que bolueritis: preter ipso palmento et ipsa casa relinquatis in nostro monasterio; et quando vos vel vestris eredibus in ac terra rebersi fueritis, cum quale edificium illut usque in tres anni inveneritis, iterum illut recolligatis et teneatis sicut superius dictum est; nam si supra tres anni steteritis et in ista terra non parueritis, ipsa predicta rebus sit in potestate predicti monasterii; unde guadia tivi georgi dare fecimus ipsum nostrum prepositum, et mediatorem exinde tivi georgi dare fecimus ipsum predictum nostrum, et mediatorem exinde tivi posuimus sergi surrentini filium iohanni surrentini, et per omnem annum detis ad pars nostri monasterii terratico quadtuor modiola de grano et uno tari dato, et serbitio faciatis in nostro monasterio; sicut semper usi fuistis facere, et taliter scripsi ego roffrit presbiter et notarius, actus lucanie, qui interfui. + ego disiio presbiter + ego iohannes cusentinus testes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCLXXVI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc676/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success