useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXCII
Signature: DCXCII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1016
  
x
+ In nomine domini vicesimo septimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis, et primo anno principatus domni iohanni eius filii glorioso princeps, mense ianuarius, quartadecima indictione. Memoratorium factu a nobis eupraxius grecus, qui sum presbiter et abbas ecclesie sancti nicolay, qui situm est in locum beteri a super mare, pertinentem ecclesia ipsa de lambertus et landoari comitibus germani filii quondam alberti comiti, una mecum esset petrus advocatorem ipsius ecclesie. Quam et nos risus et rodericus germani filii quondam maraldi, et madelmus filius quondam iaquinti, et petrus nepos istius madelmi ac filius quondam sergi, quod de imperatissa germana istius madelmi genuit, toti in simul ante subscripti idoneis hominibus …….. iohanni qui fuit natibus locum pecara, territorio de amalfi, et filius mauroni, de rebus pertinente ipsius hecclesie et pertinentem nobis omnibus suprascripti parentes atque consortes qui es ……. in locum albore ex illa pars salernitane finibus, qui est medietate pertinentem ipsius ecclesie, et medietate nobis omnibus suprascripti; unde de ipsa nostra medietate est pertinentem nobis risi ex …….. medietate et nobis madelmi et petri medietate, et de ista medietate quod nobis madelmi et petri inde pertinet, ego madelmus habere inde debeo tres sortis, et ipse petrus a pars ipsius uxoris sue inde pertinet quartam partem. Quapropter nos omnes una cum ipsum abbatem tradidimus ipsius iohanni de ipsa terra baciba in omni facie per mensuras ana passi sexaginta, sicut per omni parte ad fine nostra coniungitur; etiam et tradidimus ei una pecia de terra cum castanietum nostrum pertinentem ibique propinquo per as fines mensuras: incipiente a capite de vallonem qui inde esse videtur, usque tractorarium11tractorarium, e voce tratturo, valet semita apud vulgum. inde passos sexaginta: et ab inde revolbente per ipso 1tractorarium, e voce tratturo, valet semita apud vulgum. cristone, quasi in parte orientis, inde passos centum biginti: et ab inde descendente per tractorarium ipsum et coniugentem in alio tractorarium sunt inde passos septuaginta octo:et inde saliente per alio tractorarium sunt inde passos quadraginta octo: et ab inde qualiter salit per ipso ballonem et coniungit in priore fine. Quam et tradidimus ei omnis alia castanieta quod ibique in ipso locum habemus, cum vice de biis suis, tali hordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad illius vel de illius heredes sit potestatem illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem facere iusta rationem, et reditum ibidem faciendum in quo ei comparuerit, et ibidem residere et abitare, et in ipso vacibum per iamdictas mensuras pastenare vinea de bono vitinio seu pomis, aut si canne vel salici ibi apte paruerit planctandum, et illut annualiter lavorare, et studiaret, et surgeret, sicut meruerit, et circoitum illut cluderet, et in ipsa pecia de terra cum castanietum faceret insitetum de inserti et robiolis seu zenzale22Castanearum genus., sicut meruerit; ad completo 2Castanearum genus. ipso constitutum in ipsa tota terra bacua per iamdictas fines et mensuras haberent vinea facta et hoperata, bona, et inpalata, et clusa; seu, si pomis, vel canne, aut salici ibi planctaberit, totum haberet illut hoperatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bonum paread factum et hoperatum: tantum, a quo vinum et insite inde exierit infra ipsi anni, vel si alia poma ibi facta fuerit, inclita tertiam partem inde nobis vel ad missum nostrum inde daret ipse insite secche, et due sortis inde sivi haberet, et donec ipsi castaneis fuerit quod insitare debuerit, tolleret sivi ipso frudium de ipsis castaneis, et omnis alia nostra castanieta de ipso locum extra illut per iamdictas mensuras illis annualiter usque ipso constitutum sivi colligeret et tolleret, et tote ille sivi haberet. Tantum pro censum exinde daret nobis per annum duo auri tari boni. Da conpletos ipsos duodecim annos ipsis castanietis nostris extra illut quod insitare debunt, redeant ad potestatem ipsius aecclesie et ad potestatem de nobis omnibus suprascripti vel de nostris heredibus, et ipsa terra cum vinea, et ipsa terra cum insitetum, per iamdictas fines et mensuras ille et suos heredes teneret natos nascentes omni tempore, et omnis sue hutilitatis ibidem facere iusta rationem, et ibidem resideret et avitaret, et tota vinea ipsa per iamdictas mensuras annualiter apto tempore lavoraret et studiaret de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead, tragendum ibi propagines, et vites planctandum et surgendum seu cultandum, et ipso insitetum studiet et salbum faciad; et per tempore de vindemie scire faciant pars ipsius ecclesie et nos omnes suprascripti consortes, vel nostris heredibus, ut ibi pergamus aut dirigamus missum nostrum, et ille vel suos heredes tota ipsa vinea suis temporibus vindemiaret, et ad palmentum ibique ipso vinum procuraret, et poma quas ibi fuerit, colligeret, et totum illut ibique nobiscum vel cum missum nostrum divideret: illis due sortis, et nos tertiam partem, inter nos et pars ipsius ecclesie illut dividendum, sicut supradiximus, ibi esse sortifices, et ipsa sortione nostra de ipso vinum illis reponant ibique in domo, ubi avitaberint, in organea nostra que ibique eis dederimus, qui per illis sit bona conciata per annum, et faciad nobis ipso vinum salbum, donec illut inde tulerimus, absque degeneratione et ignem. Et, dum pro ipsa vindemia ibi steterimus nos aut missos nostros, illis enutrire nos debead secundum illorum possivilitatem; et si de ac terra salernitana exierit pro aliubi ad avitandum, aut si talem fecerit culpam unde legibus ad publicum cecidat, tunc inclita ipsa traditionem ad potestate ipsius ecclesie et de nos omnes suprascripti et de nostris heredibus eveniad. Et si infra tribus anni in ac terra ad avitandum redierit et voluerit illut recolligere in supradicto hordine, potestatem habeant. Tantum illo anno quod redierit, si rebus illa lavorata invenerit, non querad illo hanno de ipso frudium, et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea rebus ipsa, hoc est ipsa terra cum vinea et ipsa terra cum insitetum per iamdictas mensuras tenere et lavorare noluerit, aut non potuerit, inclitum sicut diximus, operatum et cultatum et studiatum remittad ad potestatem ipsius aecclesie et nobis omnibus suprascripti consortes, vel ad nostris heredibus; et si taliter omnia suprascripta nobis vel in pars ipsius ecclesie non adimpleberit et aliquit inde contradixerit, tunc per bona conbenientiam componere obligavit se ipse iohannes et suos heredes, natos nascentes, in pars ipsius ecclesie eiusque rectoribus et nobis biginti auri solidos costantinos. De qua, ut omnia suprascripta in pars ipsius aecclesie et nobis omnibus suprascripti, vel ad nostris heredibus, ipse iohannes et suos heredes adimplendum et aliquit inde non remobendum, per bona conbenientiam guadia nobis omnibus suprascripti consortes et mihi predicto eupraxi abbati dedit, et mediatorem nobis posuit semedipsum. Verumtamen hoc memoramus, ut quale tempore da ipsi duodecim anni in antea rebus ipsa tenere et lavorare noluerit, aut non potuerit, inclitum illut per ipsas mensuras cultatum, et hoperatum, et studiatum, sicut diximus, remittant ad potestatem de pars ipsius ecclesie et ad potestate nostra de y omnibus suprascripti consortes risus, rodericus, madelmus, et petrus et de nostris heredibus, faciendum per partes de sua sorte quod voluerit, et ipsum iohannes vel suos heredes licead inde exire cum omnia sua causa mobilia et pergad, ubi voluerit. Et hoc recolimus, ut de omnis vinum et frudium, quod nobis ab ipsum pastenatorem in sorte venerit, tollad illud pars ipsius ecclesie medietatem, et nos omnes supradicti consortes medietatem, et de ipsi tari quod ab eum pro ipse castanee per annum tollimus, unum inde tollad pars ipsius ecclesie, et unum nos toti consortes; et postquam ammissum fuerit nobis per illis per supradictum hordinem rebus ipsa, medietatem sit ipsius ecclesie, et medietatem de nos predicti consortes et de nostris heredibus, et supradicta tradictione, quam ei tradidimus, est in ipsum locum albole ex illa pars aqua de albole in parte falerzo. Quod scripsi ego myrandus notarius feliciter. + Ego romoaldus castaldus. + Ego romualt.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.