useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXCI
Signature: DCXCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1016
  
x
+ In nomine domini, domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitio, quinquagesimo nono anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense ianuario, quartadecima indictione. Memoratorium factum a me poto filio quondam leoni iudice, qui sum commorantes intus cibitate lucerie, clarefacio enim, quia quesibit me radelpoto filius quondam gnadii, ut daret ei maria filia quondam (deest nomen) uxorem. Ego vero per eius rogum et de aliis vonis hominibus largitus fuit ei talia adinplere. De qua re coram presentia hottoni iudicis et aliis nobiliores ominibus, qui hic suptus conscripti sunt, guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto, et mediatorem michi posuit poto filius poterisi et falco filius falconi diaconi ea ratione, ut tolleret sibi ipsa prenominata maria legitimam uxorem secundum lagnobardorum legem; quod si tollere eam noluerit, tunc centum aurei solidi constantini penam nobis componere placitabit, et ipsa predicta maria tolleret sibi uxorem per invitis per eadem guadia et iamdictum mediatorem et pena hobligata. Sequenti guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem michi posuit ea ratione, ut, dum deportaberit ipsa prenominata maria uxore sua in domo utique sua, bene eam haberet atque coleret secundum suam possibilitatem, sicut et aliis vonis hominibus pares sui, qui vene abent et colunt suis uxoribus, seu quietam hac pacifica vita cum ea ducat, nichilque ad eam iniuste faciat et absque certa culpa eam non baptidisset, et, quamdiu bixerit ipsa prenominata maria, nullam aliam feminam non adulteraret. Quod si ec nefa et pessima hopera fecerit, ex quibus prelegitur, quod si ancilla fuerit, cum quo se miscuerit, tradat eam in disciplinam had ipsa prenominata maria uxore sua, et si libera fuerit, eiciat eam procul a domo sua. Quod si hec agere noluerit, et in suis iniquitatibus permanserit, et emendare se noluerit, et a nobis vel ab eredibus nostris, aut ab alio homine, qui vicem eiusdem maria uxori sue hunc brebem in causationem hostenderit et ipse pulsatus fuerit, ut eamdem uxori sue iniuste non fecisset, aut sine certa culpa eam non baptidisset, nec aliam quamlibet feminam non adulterasset, tunc quantascumque vices inde pigneraberimus, si per unaquamque vices ad dei evangelia inde nobis ausus non fuerit iurare, ut eadem uxori sue taliter non egisset, ut componat nobis, aut illi omini qui hunc brebem pro pars eidem uxori sue in causationem hostenderit, viginti solidi constantini, et post compositionem factam aut sacramenta hab eo data, pignera illa que inde pignerata fuerit, per vices semper a nobis sine calupniis recolligat, vel si nobis pigneraberit, et si ausus fuerit iurare et iuratus fuerit exinde, quod superius dictum est, a predicta culpa solutus maneret vice illa que nobis secundum legem iuraberit, et pignera quanta ex anc quistionem compreenserimus, semper a nobis sine calupniis recipiat. Tertia igitur guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem nobis posuit tinore quidem, ut daret nobis in placitum pro pars eiusdem uxori sue lectum pernum11pernum, idem ac parva, ut in Du Cange: linteum quoddam lectuale. tornatilem22tornatilem, torno politum vel perfectum. cum lena, colcetra et plumateum, toti ipsi panni nobi et voni plenique 1pernum, idem ac parva, ut in Du Cange: linteum quoddam lectuale. 2tornatilem, torno politum vel perfectum. de plumis, et ad tribus anni completi daret nobis ipsa pellitia serica fundatinea noba, et vona cusita et bene conciata, cum hornatura sua. Et ad quattuor anni completi daret nobis ipsa mancipia vona iubenis, absque omnem lesionem membris et corporis sui, et, ubi aput nos ab ipso prenominato radelpoto receptum abuerimus totum ipsum placitum, sic totum demus illum ad ipsa prenominata maria uxore sua, sicuti fuisset de propria causa mea; et si ad diem venerit mortis ipsa prenominata maria uxore sua, potestatem abeat una mecum, vel cum meos eredes, iudicare et dare pro anima sua ex predicto placito, sibe ipsa pellitia serica, sibe ibsum lectum, unam ex is duabus causis, qualem sibi eligere voluerit, sine contradictione ipsius radelpoti vel de eius eredibus. Et si taliter michi meique eredibus per hordinem, ut prelegitur, adimplere nolueri, tunc viginti solidi constantini nobis componere obligabit, et ea que prelegitur, per invitis nobis adinpleat per supradicta guadia, et iamdictum mediatorem, et pena obligata. Alia igitur guadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et supradictum mediatorem nobis posuit ea ratione, ut si dies ebocatio ebenerit, et ipsa prenominata maria uxore sua ex oc seculo hobierit, et filium vel filiam non reliquerit, ut quantum deportaberit ipsa prenominata maria uxore sua et pro benedictione eius dedit lodoico filio landoni, ut totum et integrum rebertar ad ipsa ecclesia sancti iohannis, ubi domno alexander abbas regimen tenere esse videtur, qualiter prenominatus lodoico ad suum hobitum iudicabit et eorum continet scriptum, ut quantum exinde paruerit illo tempore, quando de hoc seculo excesserit, et inbentum exinde fuerit, ut totum et integrum rebertar ad ipsa prefata ecclesia quam olim predixi, absque contradictione ipsius radelpoti et de eius eredibus. Quod si taliter michi meique eredibus per hordinem adinplere noluerit et aliqua intentione nobiscum exinde excitare voluerit, tunc viginti solidi constantini nobis nostrisque eredibus componere hobligabit, et ea que prelegitur, per invitis adinpleat per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, et pena hobligata. Igitur alia hguadia michi dedit ipse prenominatus radelpoto et mediatorem michi posuit poto filius poterisi et falco filius falconi diaconi eo tinore, ut si peccatis eminentibus ipsa prenominata maria uxore sua hab aliqua gens depredata fuerit, ut querat eam diligenter, quomodo melius potuerit; et si eam inbenerit, emat eam de pretio suo; et si illam bendiderit et eam minime inbenire potuerit, tunc iuratus nobis dicat ad sancta dei evangelia, quia diligenter eam quesibit et inbenire illam non potui, et tunc maneret a nobis absolutus. Quam te deusdede diaconum et notarium hunc brebem scribere rogabimus. Actum In civitate Luceria et interfui Mense et indictione suprascripsi feliciter. + ego qui supra otto iudice + Ego poto teste + Ego agelfrid.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.