Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCV
Signature: DCXCV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1017
x
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimarii et secundo anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosis principibus, mense ianuarius, quartadecima indictione. Ideoque ego maraldus filius ydem maraldi calbarosi, qui sum abitator de locum monte salernitane finibus, clarefacio habere una pecia de terra mea bacua, quod abeo in locum qui bocatur dossa a super flubio tusciano, que est per hec finis et mensuriis: a pars septemtrione sunt passi octuaginta hocto, et inde rebolbente in pars meridie passi quadtuordecim, et inde rebolbente per fine richardi filii sichelgardi passi quadraginta sex: a pars orientis fine iohanni filii rocci, sunt passi biginti sex: a pars meridie sicut limite discernit ……… passi centum quinquaginta hocto: a pars occidentis similiter fine limite, sunt a per ipso limite passi quinquaginta; et per trabersum da ipso limite qui est in pars meridie, et usque termite qui fictum est in aira que tando ibi est, sunt passi triginta hocto; et da ipso limite usque ipsa rebolta que est a fine ipsius ricardi per trabersum, sunt passi biginti duo, et per tote iste finis termiti ficti sunt: totum mensuratum ad iusto passum omini per iste finis et mensuriis congruum est mihi illut benumdare iohanni filio quondam andree; interea ego superius dictus maraldus, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate ante presentia lamberti gratia dei et ante alii subscripti testes benumdedi, adque ad semper abendum confirmo tibi exdicto iohanni tota et indita ipsa pecia de terra per iamdicte finis et mensuriis, unde nullam mihi vel cuiquam ominibus, vel in quabis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem, set transactivo nomine et a funditus illut vobis benumdedi, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum omnis monimen inde continentem, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum que tibi tuique eredibus placuerit, apsque omni nostra nostrorumque eredibus contrarietate vel requisitionem; et pro confirmandam et stabiliscendam anc mea bindictione, nunc a presentis recepi a te iamdictus iohannes emtorem meum statutum pretium, i sunt auri tari boni numerum triginta unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit; de qua per bona combenientia mea bona bolumtate guadia tibi iohanni dedi, et mediatores tibi posuit petrus filius quondam petri de mareliano11Mariliano, nunc Marigliano, apud Nolam in Campania., et lando clericus filius landoni, et grimo filius grimi; et 1Mariliano, nunc Marigliano, apud Nolam in Campania. per ipsa guadia, etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Et tali ordine te radoaldus notarius scribere rogabimus in locum monte salernitane finibus. + Ego qui supra lambertus comes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc695/charter>, accessed 2025-03-13+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success