useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCXCIX
Signature: DCXCIX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1017
  
x
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et sesto anno principatus domni paldolfi filii eius, mense aprilis, quintadecima indictione. Ydeoque ego petrus filius quoddam petri, eo quod ante maraldus iudicem et aliis nobiliorum subscriptorum testium declaro me abere rebus in loco baneo et per alia singnula loca in finibus et pertinentiis de comitatum de abellino, et casa intus cibitatem de predicto abellino, pertinentem michi da risu filio roderisi et per monimen, et congruum michi est illut donare mari filio iohanni. Quapropter ego qui supra petrus, sicut michi congruum est, bona etenim mea boluntatem et per eadem cartulam dono tibi mari filio iohanni integram ipsam predictam rebus de loco baneo, quam et de aliis locis de comitato abellini, cum integram ipsa casa de intus eodem cibitate abellini, sicut michi pertinuit da supra nominato risu, cum integram ipsa monimina qui de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentem: tantum reservo ego qui supra petrus ad meam potestatem integram quartam partem, quod ego pertinentem abeo in ipsa curte de predicto loco baneo; et ipsa predicta curte est per hec finis: de duobus partibus fine rebus sancti benedicti: de alia parte fine quod est inter ec et rebus de eredes genci: de quarta vero parte fine rebus de eredes bassi et badit in via puplica, et qualiter vadit per eodem via puplica usque in rebus sancti benedicti prioras fines; infra iste supradicte finis ex ea curte reserbo michi qui supra petri in pars predicti sancti benedicti rebus idem monasterii integram quartam partem ad meam proprietatem; nam ipso alio totum adque integrum illut tibi donabit; insuper et dono tibi omnibus meis mobilibus, quod modo abeo et quod in antea diebus bite mee qualitercumque parare aut conquidere potuero, tam de mobilem quam et de stabilem, et ipsis rebus quod tibi donabit, hec sunt: curtis, ortatis, bineis et binealis, castanieta, quertieta, cerreta, monti, plano, cultum adque incultum, et intrinsecus casis, omnia et in omnibus ubicumque de rebus et casis meis inbentum fuerit in abellino et in iamdicto loco baneo et per alia singula loca, in finibus et pertinentiis de comitato abellini, totum adque integrum illut tibi mari donabit una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis, cum omnibusque suis pertinentiis, et cum ipsa moniminas, qui de ipsis rebus et casis sunt pertinentes adque continentem, ad semper abendum et possidendum tu et tuos heredes, et cui per vos datum vel alienatum esse paruerit et illorum heredibus, et faciendum exinde omnia, quomodo et qualiter bolueritis, sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua requisitione. Et pro anc mea donationem confirmandum adque constabiliscendum continuo recepit a te iuxta legem launegilt mantellum unum qui inter nobis combenit; finita est eadem meam donatio, et unde obligo me ego qui supra petrus et meis obligo eredibus tibi eidem mari et ad tuis heredibus obligamus nos. Quod si aliquando tempore eadem mea donationem, uti prelegitur, per quacumque inbenta rationem retornare aut remobere quesierimus, querendum vobis inde aliquid tollere, vel minuare, aut remobere quesierimus, aut de nostra subtraere proprietatem et dominationem, aut si illut tibi et ad tuis heredibus, et cui per te datum vel alienatum paruerit et ad illorum heredibus, ego et meos heredes non defensaberimus da me et da meos heredes, et cui a me datum aut obligatum paruerit, et da illorum heredibus non defensaberimus secundum langobardorum legem, Ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde vacua et tacita sint, et quinquaginta solidi aurei constantini ego et meos eredes tibi et ad tuis heredibus componere obligamus, et in antea per inbitis semper tacitis et contentis permaneamus, adque per invitis illut vobis defensemus, sicut supra vobis obligati sumus, per supradicta obligata pena; de aliis vero hominibus vel partibus siatis inde per vos autore et defensores, cum ista cartula et cum ipsa monimina, que de ipsam rebus et de ipsa casa sunt continentem et pertinentem, ut liceat per vos inde autores et defensorem causare et contendere, et per vos defensores essere, sicut et nos facere debuissemus, et securiter possideatis; et omnem combenientiam vel diffinitionem quod inde feceritis, stabilem essent permaneant, sine contradictionem meam et de meis heredibus per supradicta obligata pena, et semper illut defensemus omni tempore da ipsa uxor meam, et qui pro parte eius inde causaberit per eadem obligata pena. Quod te gualfus subdiaconus et notarius scribere rogavit in abellino mense et indictione feliciter. + ego qui supra maraldus + Ego alamanno.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.