Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCVI
Signature: DCXCVI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1017
x
+ In nomine domini anno bicesimo octabo principatus domni nostri guaimari, et secundo anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, quintadecima indictione. Ideoque ego prandi filius quondam ursi terra vindica, sicut mihi congruum est, mea quidem vona bolumtate ante mirandus iudex et alii subscripti testes per anc cartulam benumdedit tivi ingnelfreda congnati meo filio iohanni quartam parte de terra cum casa fravita solarata, quod abeo intus firmitate nuceria ipsa casa que dicitur da falco liotardi per ec finis: da pars orientis fine andito: de super fine casa de eredes maraldi camaliolu; sicut muro communale discernit: a pars occidentis fine media strectola: de subter fine casa iohanni frecentese, sicut inde medio muro discernit, et coniungente se ad ipso anditum priore fines; de ec vero terra cum casa fravita solarata, qualiter modo conciata et edificata est per iamdicte finis, inclita quarta parte tivi nominati ingnelfrede cum omnia sua pertinentia, et cum vice de ipso andito, unde nullam mihi, nec quarta uxori mee, nec cuiqua hominibus, vel in quavis partibus, nichilt inde restitit, aut dicimus remanere sortionem; set, sicut diximus, inclita ipsa quartam parte de iamdicta casa tivi nominati benumdedit, ac securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus eos abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aut cuiqua ominibus contrarietate vel requisitione. Et pro confirmandam et staviliscendam anc nostra vindictione a presentis recepit a te qui supra auri tari boni octo in omnis deliveratione, sicut inter nos comvenit; de qua ego supradictus prandi per vona comvenientia guadia tivi iamdicto ingnelfreda dedit, et mediatorem tivi posuit iohannes filius idem iohanni bassi; et per ipsa guadia obligo me et meis filiis et eredes amodo et semper omni tempore defensems tuivi tuique eredibus inclita supradicta nostra vindictio cum omni sua pertinentia, et cum vice de ipso andito, a pars uxori mee et da omnis omines omnique partibus. Quod si taliter, ut superius legitur, illut tivi tuique eredibus non defensaberimus, et aliquit inde remobere aut contrare quesierimus; pro quavis modis vel ingenium, tunc primum omnium questio et causatio nostra et de nostris eredibus adbersus vos sit exinde tacita et bacua, et componere obligo me et meis eredibus per ipsa guadia tivi tuique biginti auri solidos constantinianos, et, sicut superius legitur, illut vobis defensemus, et questio et causatio nostra exinde tacita et bacua. Et taliter scribere rogavimus te romoaldus notarius, actum uius nuceria. + Ego qui supra mirandus iudex + Ego iohannes clericus + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCVI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc696/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success