Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCI
Signature: DCCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1016
x
+ In nomine domini vicesimo nono hanno principatus domni guaimarii, et secundo anno principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense magius, quintadecima indictione. memoratorium factum a nos amatus et petrus germani filii petri, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidimus nos risi filio domnandi inclite sortionis nostre de rebus nostra cum castanieta et silvis, quod comuniter abemus in montibus, ubi dicitur decemmari finibus salernitanis, pertinentes nobis per gradum successionis parentum nostrorum infra hec finis: a pars septemtrionis fine via que deducit ad foce de decemmari, sicut vadit usque in aqua da saranianu: de alia parte ab oriente fine de hominibus sararianisi: a meridie fine similiter de ipsi saranisi, sicut vadit per cilio de monte usque in fontana, et da ipsa fontana pergente per fine de coperclisi hominibus, qualiter vadit per cilio de monte usque toru rotundum: de super parte ab occidente fine nostra et de consortibus nostris, inde se coniungente ad ipsa foce de decemmari priore fine. De hec vero rebus infra nominate finis inclite sortionis nostre, quod est hoctabam partem, nos ipsius risi tradidimus. Unde pro taliter pro bona combenientia guadia nobis ipse riso dedit et mediatorem nobis posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligavit se tali tinore, ut amodo usque decem anni completi ille et eius eredes sue potestatis eos tenere et dorninare, et fovee et omnis sue utilitatis iuxta rationem ibi facere, et ibidem roncare, et excampare, et seminare, quantum inde lavorare potuerit illis et hominibus, quod illis ibidem miserint, et omnis victualium seu linum quod ibidem fecerint, totum eos sibi abeant: preter tantummodo deant nobis nostrisque eredibus terraticum iuxta consuetudinem ipsius locis, et per tempore aree faciant nos scire, ut recipiamus ipso terraticum, et per omnis annum per ipse aree deant nobis nostrisque heredibus uno pario de pulli boni; quod si taliter omnia suprascripta ipse riso eiusque heredes nobis nostrisque heredibus non adinpleverint, vel aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia obligavit se suosque heredes ad componendum nobis nostrisque heredibus decem auri solidi constantini et omnia suprascripta per invitis nobis compliret, et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + ego petrus + ego ademari.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCI, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc701/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success