Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCIV
Signature: DCXCIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1016
x
+ In nomine domini bicesimo octabo anno principatus domni nostri guaimari et secundo11Potius: primo anno Ioannis. 1Potius: primo anno Ioannis. anno domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense augusto, quartadecima indictione. Memoratorium a me leo presbiter filius iohanni presbiteri, qui sum rector ecclesiae sancti angeli que situm est in locum apus-monte, ubi dicitur ad lenzara, Eo quod ante bonorum hominibus et iohanni comes filius vone memorie idem iohanni comiti, qui est unum de domini ipsius ecclesie, et ibique ante eum astantibus et subscripti testes, per demandationem ipsius comiti ad tenendum et laborandum et pastenandum arbustum et abellanee, quod tradidit iohanni filio peperati de eodem locum apus monte due pecie de terre bacue cum aliquante castanee et quertie, quod pars ipsius ecclesie habet in ipso locum in loco apus monte in plaiu de montecellum, ubi proprio dicitur ad caprulu per hec finis et mensuriis: prima pecia in pede a pars orientis fine domnica, latitudo sunt passi quadraginta duo: a pars meridie fine bia, que pergit ad ipsum castellum et pertange in fine domnica, longitudo passi centum sexaginta duo: de super capite a pars occidentis fine ipsius sancti angeli, passi triginta quattuor: a pars septemtrionis fine similiter ipsius sancti angeli, longitudo passi centum viginti quattuor; secunda pecia est per mensurie: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, longitudo passi septuaginta octo; et rebolbente per ipsa fine in pars septemtrionis similiter fine de ipsa bia, longitudo passi sexaginta; et rebolbente in pars orientis fine ipsius ecclesie, passi quinquaginta sex, et est latitudo ipsa prima pecia in medium per trabersum passi triginta quinque ad iusto passum homini mensuratu; hec bero predicte pecie de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus, et cum bice de bie sue, pro pars et vice ipsius ecclesie, ego qui supra leo presbiter ad pastenandum arbustum et abellanee ipsius iohanni tradidit; unde pro taliter per domandatione ipsius comiti guadia michi ipse iohanni dedit et mediatorem michi posuit miru filius lotti et iaquintu filius leoni de eodem locum arcupintum; et per eadem guadia obligabit se suosque eredes tali hordine ut amodo et usque duodecim (anni) completi liceat ille et suis heredibus tota supradicta tradictio sue potestatis eos tenere et dominare, et fobee et omnis sue hutilitatis iusta rationem ibidem faciamus, et totu eos pastinarent arbustum, et abellanee, et ipsum arbustu de bono vitineo; et quantum vinum vel frugens, et quicquit annualiter amodo et usque duodecim anni completi ibidem fecerint, totum sue sint potestatis, faciendum inde omnia quod voluerint, et nullam sortionem inde michi vei ad pars ipsius ecclesie deant. Ad completi autem ipsi duodecim anni quantum vinum ibidem fecerint, tertiam parte inde nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et relique due sortis illut sibi abere, et ipse abellanee quod ibidem pastinarent, deant inde michi vel ad pars ipsius ecclesie tertiam parte dare, et relique due sortis illut sibi abere, et ipse castanee que ibidem abuerit, deant inde michi nobis vel ad pars ipsius ecclesie sicce medietatem, et illut sibi reliqua medietate, et de ipse recollicte medietatem nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et ipse tollat reliqua medietate; ad completi autem ipsi anni ille autem et suis heredibus abeant in tota ipsa terra per ipse finis et mensurie arbustum factum, operatum, et cultatum, et operatum, et ipsu abellane fiant operatum de super et de subter, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread operatum et surtum; et iam in antea omni tempore, dum ille et suis heredibus illut per ipse finis et mensurie tenere et laborare voluerit, totum sue sint potestatis eos tenendum, et fobee et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et totum ipsu arbustum et abto tempore illut laborarent et cultarent, de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant; et per vindemie tempore faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et ille et suis heredibus totum ipso arbustum abto tempore bindemiarent, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum inter nos dividamus: ego vel pars ipsius ecclesie vel ipso missum nostrum tollamus ipso vinum tertiam parte, et ille et suis heredibus tollat relique due sortis, et ubi paratus fuerit in ipso locum repositum alio vinum nostrum, adsignemus ei organeum vonum da vinum et per vos fiat vonum conciatum, et ibidem reponant ipsa sortionem nostra de ipso vinum, et, dum ibidem steterint ipso missum, ille et suis heredibus illut nutrire secundum suam possibilitatem et darent palmentateca, sicut meruerit, et ipse abellanee abto tempore collixerit, deant inde nobis vel pars ipsius ecclesie tertia parte, et ille et suis heredibus tollat relique due sortis, et de ipse castanee deant inde nobis vel pars ipsius ecclesie sicce medietate, et ille et suis heredibus tollat reliqua medietate, et que amodo et semper ibidem seminaberint, deant inde nobis annualiter tertiam parte de ipso terraticum, et relique due sortis illut sibi abeant; et quale tempore da ipso constitutum in antea illut tenere et laborare non boluerit, ille et suos eredes inclita ipsa rebus laborata et cultata remittant ad nostra potestatem, vel ad pars ipsius ecclesie, et liceat ille et suis eredibus inde disturbare reditum, si ibidem factum abuerint, et omnis sua causa mobilia, et ire cum illut ubi voluerint, sine contrarietate nostra vel de pars ipsius ecclesie; et si de ac terra salernitana exierint illis et suis heredibus pro aliubi ad abitandum, inclita ipsa rebus redeant ad potestatem ipsius ecclesie; et si infra tres anni hic fuerint rebersi ad abitandum, inclita ipsa rebus tradictione redeat ad illorum potestatem, ad tenendum illut in suprascripta ratione; et si ipso annu quando redierint, ipsa rebus laborata inbenerint, liceat inde ipso annum ipso frudium tollere illis qui ipsa rebus laboraverint, et si infra ipso constitutum ic non redierint ad abitandum, faciant pars ipsius ecclesie omnia quod voluerint. Quod si taliter omnia suprascripta mihi vel ad pars ipsius ecclesie non adimpleverit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se ipse iohannes et suis heredibus ad componendum michi vel ad pars ipsius ecclesie viginti auri solidi constantini, et omnia, ut superius legitur, per imbitis nobis compliret. Et hunc brebem scripsi ego sellictus presbiter et notarius huius apus monte. + Ego petrus presbiter et abbas + Ego nanigo + Ego ioannes.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.004, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCXCIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc694/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success