Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXV
Signature: DCCXV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1019
x
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri Guaimarii, et primo anno principatus domni guaimarii eius filius,gloriosi principibus, mense martius, secunda indictione. Memoratorium factu a me alfanus filius leoni, eo quod ante subscripti ydoneis hominibus per bona conbenientiam ad tenendum et lavorandum tradidit mihi eupraxius presbiter et abbas ecclesie sancti nicolay, qui constructum est in locum veteri pertinentem lamberti et landoari comitibus, germani filii quondam alberti comiti de rebus pertinentem ipsius ecclesie, qui esse videtur in vocabulum ubi dicitur salittu, qui est terra cum vinea deserta, et castanietum, et vacuum uno teniente per hec finis et mensurie: a parte occidentis fine ipsius ecclesie, inde passi duodecim et gubita dua et palmum unum: a parte meridie fine sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi quadtuordecim, gubita dua, palmum unum et ab inde rebolbente in oriente passos duos, et abinde saliente in pars meridie passi quinquaginta duo minus cubitum unum, et abinde revolbente in meridie passi quadtuor, et iterum salientem in sursum passi biginti tres et palmi tres, et abinde revolvente in septemtrione passi octo, et abinde saliente in sursum passi biginti: a parte orientis passi triginta sex: a parte septemtrionis inde passi centum, totum mensuratum ad iusto passum hominis; per istas fines et mensuras inclitum illut mihi tradidit una cum totum castanietum pertinentem ipsius ecclesie, quod habet in ipsum locum salittu, tali hordine, ut amodo et usque nobem anni conpleti ad mea et de meis heredibus sit potestatem tenendum et dominandum, et fobee et omnis nostre hutilitatis ibi faciamus iusta rationem, et tota ipsa vinea annualiter apto tempore lavoremus, hoc est, scalciemus, adimpleamus, zappemus, propaginemus et per ipso bacibum, et ubi meruerit et potuerimus propagines traiere, illas ibidem tragamus, potemus, ligemus vinea ipsa, et sic eam lavoremus de super et de supter, et studiemus, et cultemus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead et bona paread lavorata et cultata, et poma, ubi aptum fuerit, infra traditione ipsa pastenemus; et annualiter per vindemie scire faciamus ipsum abbatem, vel suos successores, seu pars ipsius ecclesie, ut ibi veniad aut dirigad missum suum, et nos tota ipsa vinea suis temporibus vindemiemus, et ad palmentum ibique procuremus, et poma exinde et castaneis infra ipse finis et mensuriis vel castaneis de ipso alio castanietum suis temporibus colligamus, et castanee ipse secchemus, et omnis vinum et castaneis, seu alia poma que inde exierit, ibique dividamus inter nos per medietatem: pars ipsius ecclesie medietatem, et nos medietatem; et ipsa medietate de ipso vinum, que in pars ipsius ecclesie inde venerit, nos illut reponamus ibique in reditum que per partes ibi modo fecerimus, ubi nos abitare debemus, et mittamus vinum ipsum in organeum illorum da vinum que nobis ibique dederit, qui per nos sit bonum conciatum et studiatum, et faciamus ipso vinum salbum, donec illut inde tulerit, absque degeneratione et ingnem; et dum pro ipsa vindemia ibi steterit ipse abbas vel missum a. pars ipsius ecclesie, nos illum nutriamus secundum nostram possivilitatem: ad conpleti ipsi nobem anni abeamus ipsa vinea ibidem cultata et studiata, sicut locus ipse meruerit, ut bona paread cultata et studiata: simulque ipso vacibum qui est infra et erga ipsa vinea extra illut, ubi est ipso castanietum, que cum propagines que traxerimus que cum vites que posuerimus, totum illut vinea factum habeamus cultata et studiata, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; seu si pomis ibidem planctaberimus, studiatos illos ibidem et surtos habeamus, et da ipso constitutum in antea, donec illut tenere voluerimus, nos et nostris heredibus, natos nascentes, omni tempore illut teneamus tota iamdicta traditionem, et ipsa vinea annualiter lavoremus et studiemus, sicut locus ipse meruerit, de super et de supter, quatenus semper in melius proficiad et non disperead et bonum paread lavoratum, et castanieta ipsa et alia poma exinde colligamus, et de ipso vinum, et castanee et poma, et de omnia sic faciamus et dividamus et adimpleamus cum ipsum abbatem, vel missum suum, seu pars ipsius ecclesie, sicut superius dictum est, inter nos faciendum et adimplendum et dividendum ipsa frudia, et de omni statuta sic faciamus, quomodo infra supradictum constitutum facere diximus. Unde in eo hordine per conbenientiam guadia mihi ipse abbas dedit et mediatorem mihi posuit sergi filius leonis fagilla; et per ipsa guadia obligavit se suisque successoribus et pars ipsius ecclesie omni amichi meique heredibus adimplendum, sicut prelegitur, et defensare nobis nostrisque heredibus, natos nascentes, amodo et usque ipso constitutum et super ipso constitutum, donec illut tenere voluerimus, defensare nobis iamdicta sua tradictione cum vice de via sua da omnes homines omnique partibus; et quale tempore da ipsi nobem anni in antea ipsa traditione tenere noluerimus, aut non potuerimus, tunc ipsa traditione, sicut dictum est, cultata et studiata remittamus in pars ipsius ecclesie, et licead nos nostrisque heredibus inde exire cum omnia nostra causa mobilia et pergamus, ubi voluerimus. Quod si taliter omnia suprascripta nobis non adimpleberint et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia componere obligavit se ipse abbas suisque successoribus et pars ipsius ecclesie biginti auri solidi costantini. Verumtamen de quante castanee collexerimus de tota ipsa castanieta infra ipsas mensuras vel extra ipsas mensuras, tertiam partem secche in pars ipsius ecclesie inde demus, et due sortis inde nobis abeamus per supradicta guadia et obligata pena que nobis se obligavit. Ego myrandus notarius taliter ab eis rogatus sum et unc brebem scripsi. + Ego alderissi notarius me subscribsi. + Ego petrus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc715/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success