Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXVII
Signature: DCCXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1019
x
+ In nomine domini tricesimo primo hanno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus domni guaiinari eius filii, gloriosi principibus, mense augustus, secunda indictione. Memoratorium factum a me grimoaldus filio quondam garofali, eo quod in loco nuceria ante presentia miri iudici et alii subscripti testes coniunctus sum cum muliere nomine senda filia sellicti cognata mea, relicta quondam iaquinti, qui fuit similiter cognato meus et filius quondam machenolfi, et cum mari filio ipsorum sende et iaquinti, ad faciendum cum eis finem de rebus stavile que fuit supradicti machenolfi genitor ipsius iaquinti et socero iamdicte sende et meumque grimoaldi. Unde ante hos ipse iaquintus combenientibus, per firma cartula inclitam medietatem michi ex ipsa rebus sua michi confirmabit et tradidit, sicut ipsa continet; set querebat ipsa senda cognata mea ex ipsa rebus mea quartam portionem percipere per suum scriptum morgincahp, qui emissum fuit in die sue copulationis per iamdictus iaquintus cognato meus viro eius, et plurime causationes inter nos exinde abuimus et per iudicium ipsius miri iudici inter nos iudicatum fuit, ut per partes coniungeremus nos cum iudice et notario et nostris rationibus, et pergemus super ipsis rebus, de quo ipse mari nepotem meum et filium supradicte sende adversus me causabit et monstraret mihi ipse mari rebus illa, de quo adversus me causabit, et iuxta legem inter nos inde finem faceremus; set antequam ipsa rebus michi monstratam esset, hacta est inter nos combenientia, ut absque sacramenta et sine compositione inter nos eos diffineremus. Itaque, sicut inter nos utrasque combenit et complacuit, ipsa senda cognata mea et ipso mari filio eius, et una cum illis esset romoaldus notarius advocatorem illorum, tamen ipsius mulieri secundum legem ei consentientem ipse mari filius eius, in cuius mundium se palamfaciebat esse, receperunt a me per ipsa combenientia sex auri tari boni, et per susceptum launegilt relaxaverunt et donaverunt michi pariter omnes causationes et cuncte suorum questiones, quitquit me querere vel advicere potuerint de cuncta omnis rebus stavile, que fuit supradicti machenolfi socero nostrum, et quod michi confirmatum et pertinet possidere per supradictus iaquintus cognato meus virumque ipsius sende et genitor ipsius mari, et de quod ipsa senda una cum ipso filio suo per alie due cartule ante hos annos rebus suas michi iuxta legem confirmaverunt a super illut, quod iamdictus iaquintus vir et genitor eorum michi confirmatum abuit, sicut superius declaratum est: etiam et in eadem presentiam ego qui supra grimoaldus ostedi prelata monimen, quod michi per ipsum iaquintus et senda et mari confirmatum fuit iamdicta rebus, quod sunt quadtuor cartule et unum brebem divisionis: prima cartula emissam in anno sexto domni iohanni, et primo anno domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense octuber, tertia indictione: ipse iaquintus michi medietatem de omnis rebus sua et de casis, quem ille dominaturus et possessurus erat a parte machenolfi genitori suo, et aliut continebat: scripta per guisone notario, rovorata per leo iudex et ab aliis testes. Alia emissa in undecimo anno superii domni iohanni, et sexto anno ipsius domni guaimarii filii eius, gloriosi principibus, mense martius, septima indictione. Ipse iaquintus filius machenolfi declarabat comuniter abere cum grimoaldus cognato suo filio garofali omnis rebus que fuit predicti machenolfi genitori eius, ipse iaquintus medietatem, et ipse grimoaldus medietatem, et aliut continebat: scripta per petrus clericus et notarius, rovorata per ipso leo iudex et alii. Ipso brebem divisionis emissum in undecimo anno principatus domni iohanni, et sexto domni guaimari filii eius, gloriosi principibus, mense, martius septima indictione: ego quidem grimoaldus ante ipso leo iudex et alii testes coniunctus sum cum ipso iaquintus et ad perpetuum inter nos dividimus quinque pecie de terris per locis quod ipso brebem divisionis continet, et aliut continebat: scripto per ipso petrus clericus et notarius, rovoratum per ipso leo iudex et aliis. Una ex ipse cartule, quod ipsi nominati mater et filius ex ipsa rebus michi confirmaverunt, emissa de anno vicesimo quinto superii domni guaimarii gloriosi principis, mense ianuarius, duodecima indictione. Ipsi nominati senda et mari, mater et filius, secundum legem donaverunt et confirmaverunt mihi qui supra grimoaldi una pecia de terra cum aliquantum pastenatum in locum floccanu, ubi inserti da presbiter dicitur et ad caba vocatur, per finis et mensurie erat continentes: ipsa cartula scripta per iohannes clericus et notarius, rovorata per mirandus iudex et ab aliis. Ipsa halia cartula emissa de anno vicesimo sexto superii domni guaimarii gloriosi principis, mense december, tertiadecima indictione. Ipsa mulier nomine senda filia relicta iamdicti iaquinti filii machenolfi de locum floccanum et predictus mari filius eorum unianimiter per ipsa cartula donaverat ipsius grimoaldi cognato et thio eorum inclita medietate, quod fuit sortione illorum, de una pecia de terra que dicitur da cata maurici per finis et mensurie erat continentes, aliut continebat: scripta per iamdictus iohannes clericus, rovorata per ipso mirandus iudex et per aliis. Cum autem predicta monimina per me ostensa fuit et relecte fuerunt, ideo ipsi mater et filius una cum ipso eorum advocatorem profexi sunt, et per bona combenientia unianimiter manifestaverunt et dixerunt omnia, quomodo et qualiter sunt continentes iamdicta monimina, quod superius declarate sunt, veraces essent, et nullam inde reprobum aut fallacem facere poteret, neque per testes, neque per monimen, neque per quabis rationibus. Et per bona combenientia ipsi nominati senda et mari, mater et filius, tamen eidem sende secundum legem ei consentientem ipse mari filius eius, in cuius mundium me palamfaciebat esse, per bona combenientia unianimiter guadia michi dederunt et mediatorem michi posuerunt litto filio idem litti; et per eadem guadia obligaverunt se suorumque fili eredes, ut si quomodocumque per qualecumque rationem hec dicta combenientia removere aut contrare quesierint et quodcumque causationes nobis inde preposuerint nobis nostrisque eredes, volendum aliquit inde nobis nostrisque eredibus tollere aut contrare, ideo per supradicta guadia componere nobis nostrisque eredibus, vel cui brebem iste in manum paruerit, quinquaginta hauri solidos constantinos, et per invitis taciti et contenti inde permanerent, et faciant inde tacere illis hominibus et partibus, qui illarum partibus et datum causationes adversus nos inde excitaverint aut preposuerint, et omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus adimpleant per supradicta guadia et obligata pena ipsi mater et filius omni tempore illis et illorum filii et heredes. Verumptamen et hoc recorda, quia supradictus mari nepotem meum per supradicta guadia obligaverunt se suosque eredes dividendum mecum et cum meis eredibus omnis rebus stavile, que fuit ipsius machenolfi abio eius soceri mei, ubicumque exinde inventus fuerit, per medietatem eos inter nos dividamus et sortes tradamus; ego et meis eredibus tollamus eos medietatem, et ipse mari et suis eredibus tollant eos similiter medietatem: tantum sceptuamus de ipsa rebus, que fuit ipsius maghenolfi soceri meo, due pecie de terra cum abellanietum, una in locum propinquo ecclesia sancti felici et alia in locum floccanu, ubi ad nucelle dicitur da boni; unde de ambo iste pecie nullam sortionem tollere queramus, nec ego, nec meis eredibus. Iterum et hoc recordamus, quia ipsa pecia cum arbustis, quod retinemus ad campu de are quod istut brebem divisionis continet, ipsa rebus est coniuncta a parte septemtrionis ad fine supradicti romoaldi notarii, qui fuit advocatore ad ipsa sua paratione, quod parabit da eredes ursi et da cicerus filius mastali et da halii consortibus nostris, et ipsa rebus sic abeamus omni tempore divisa inter me et ipso mari et senda, mater et filius, et meis et illorum eredes, sicuti ubi sortis per partes abemus comprehense equaliter per medietatem de qualis mensuria illut abeamus et possideamus, nos nostrisque eredibus medietatem, et illis similiter medietatem ipsa omnis rebus que fuit supradicti machenolfi, sicuti continet supra in isto brebem combenientie per supradicta guadia et obligata pena. Et hunc brebem scripsi ego iohannes clericus et notarius qui interfui. + Ego qui supra mirimo iudex + Ego guisenolfus + Ego amatus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXVII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc717/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success