useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCXLI
Signature: DCCXLI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quarto anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense agustus, quinta indictione. memoratorium factum a nobis bocco filio quondam iohanni et petrus filio quondam constantini, qui sumus congnati, eo quod ante subscripti testes, tamen ego iamdictus petrus vice mea et vice gemme uxor mea, filia supradicti iohanni coniunsimus nos cum petrus clericus filius quondam petri. Ille autem admisit et dedit de terra sua baciba de intus hanc salernitanam cibitate, ad ortum mangnum de latitudo semmisse unum, et nos amboque congati admisimus et dedimus de terra nostra baciba de intus predicta cibitate ibique coniuntum de latitudo semmissi tres, ad iusto pedem manum homini totum fuit mensuratum; et fecimus duos pedes de latitudo et per longitudo de handitum comune qui est a pars meridie, et usque strectola commune qui est a partibus septemtrionis, in tali ordine partes partium ipsa terra inter nos admisimus, ut ipse petrus clericus et suos eredes ad omnis suum espendium mitterent et fabricare in ambo ipsi pedi de ipsa terra per latitudo parietem vonum ad petre et calce et pumice vonum, sicut meruerit, cum fundamentum suo, sicut meruerit, de latitudo parietem ipsum pedes duo et per longitudo da ipso anditum comune et usque ipsa streciola comune qui est, sicut diximus, a pars septemtrionis et in altum a terra siant parietem ipsum usque ad iusta tribus menbra, et omni tempore parietem ipsum commune abeamus, et per partes capora de trabes et de lingna in ipso parietem mittamus, et abeamus iusta ratione nos a parte nostra quod est a pars occidentis, et ille a parte sua quod est ab oriente, et in illa et in illa partes faciant in ipso pariete fenestras cupas11fenestras cupas, idest fenestras tegmine ita adumbratas, ut per ipsas nequeant aspici domusvel loca ex adverso posita. iusta ratione, sicut meruerit, aliam foramen in ipso 1fenestras cupas, idest fenestras tegmine ita adumbratas, ut per ipsas nequeant aspici domus vel loca ex adverso posita. parietem per partes non faciamus, unde una pars ad alia aspicere possant; et si ille vel eius heredes amplius ascendere voluerit in altum cum totum ipsum pariete, potestatem abeant cum totum ipso parietem ascendere, fabricandum quantum voluerit, et alio sic omni tempore ipso parietem commune abeamus in omni ordine et ratione, sicut superius diximus, nos et nostris eredibus abeamus illut medietatem a parte occidentis, et ipse petri et suos eredes medietatem a parte orientis, et nos et nostris eredibus defensemus ei vel ad eius eredes suprascripta terra, quod nos admisimus a pars ipsius gemme et ab omnibus ominibus omnique partibus; de qua per bona conbenientia guadia nobis ipse petrus clericus dedit, et mediatorem nobis posuit amatus notarius filius quondam amati; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius. + Ego roderisius + Ego arechisi notarius me subscripsi + Ego radoaldus me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.