Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXLIV
Signature: DCCXLIV
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1022
x
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quinto anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, sexta indictione. memoratorium factu a me leo filio ursi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia tradidit mihi riso, filius quondam petri de locu sancti teccla, medietatem terra sua cum casa frabita solarata de intus anc salernitanam cibitate, quod ante os annos ipse riso ipsa terra cum casa paratum abet da fili truppoaldi et da uxoribus illorum; ideo, sicut diximus, medietatem ipsa terra cum casa mihi ad tenendum et residendum tradidit, qui est terra ipsa cum casa intus predicta cibitate a subtus et propinquo ecclesia santi salbatori; unde pro taliter per bona combenientia guadia mihi ipse riso dedit, et mediatorem mihi posuit seipsu, tali ordine, ut amodo et usque tribus anni completi licead me et meis eredibus et omnis, quod nos ibi miserimus, supradicta medietatem terra cum casa nostre potestatis tenere et dominare, et ibidem residere et abitare, et omnis nostre utilitatis iusta rationem ibidem facere; et per bona combenientia per ipsa guadia obligavit se ipse riso usque ipsi tribus anni ille et suos filios et eredes defensare mihi meique eredibus inclita supradicta medietatem terra cum casa, cum bice de bia et andita sua, da omnes omines omnique partibus: ad completo ipso constitutum licead me et meis eredibus inde exire cum omnis nostre causa et ire, ubi boluerimus, et inclita medietate terra cum casa remittamus ad potestatem suaque risi, vel ad eius eredes; tantum, si infra ipso costitutum per generationem arrimita11arrimita, idest arrepta. Arrimere, deest in Du Cange. fuerit, demus ei medietatem supradicta 1arrimita, idest arrepta. Arrimere, deest in Du Cange. tradictio de supradicta terra et casa ad tenendum illut, usque dum ipsa pertubatio fuerit, et si aliquit de causa sua infra ipso constitutum nobis adcommandaberit, faciamus illut salbum, sicut meruerit, et pro censum de supradicta tradictione dedit modo ei tres auri tari boni, et usque ipso constitutum per omnis annu demus ei similiter ana tres auri tari boni; et si taliter etc. Statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. Et hunc brebem scripsi ego alderissi notarius qui interfui. + Ego petrus notarius me subscripsi + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXLIV, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc744/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success