Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLVIII
Signature: DCCLVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1024
x
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius, sexagesimo hoctabo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense decembri, hoctaba indictione. Ideoque ego vir nomine petrus filius quondam sadelfrit iudicis, qui sum commorantes intus cibitate luceria, declaro enim intus in anc predicta cibitate luceria ante presentiam agelfrit iudicis et aliis nobiliores hominibus, qui hic subter conscripti sunt, quia pertinentem michi abeo ex predicto genitorem meum una fobea de victualium, mittendum intus in anc predictam urbem luceriam iusta ipsa platea puplica infra casa godelferi filii dauferi in ipso angulo de ipso kasile, qui fuit predicti genitori meo, iusta ipse fobee petri episcopi et adelberti filii musandi prospatharii, que isdicta fobea pro meis necessitatibus peragendum michi vindere congruum est et mea congruitate perficiendam. Quam et ego mulier nomine adelborga, qui sum uxor eius et filia quondam ragemfrit, profiteor enim me quartam partem abere in ipsa predicta fobea, sicut et in omni substantia predicti viri mei, set secundum edicti tinore et sicut ipsa lex nos ammonet, una cum consensu predicti viri mei et ragemfrit genitori mei et alberici filii offi abunculi mei, qui sunt mundoalt et consentientibus, et per consensum et licentiam supradicti iudicis et impositionem manum viri mei et predicti mundoalt meis secundum eamdem legem per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus tibi michali macedo et comes integram ipsa iamdicta fobea, qualiter prelegitur. Unde nec nobis, nec ad eredibus nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi. Set, qualiter edificiata est ipsa iamdicta fobea una cum omnibus suis pertinentiis et remeliorationibus, integra, qualiter prelegitur, ipsa iamdicta fobea benumdedimus tibi cuiusdicto emptori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam hanc nostram vinditionem manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te predicto emptorem nostrum unum aureum solidum sotericum holotarcho vonum per caput: finitum est enim, Ea videlicet ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem, que prelegitur, abere et possidere et dominare baleatis, et faciatis exinde, quemammodum tua et de tuis eredibus fuerit volumptate, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus, et mediatorem tibi posuimus aldemari verus germanus meus; et obligamus nos et nostros obligamus eredes tibi cuiusdicto et at tuis obligamus eredibus, ut de anc nostra vinditione vobis omni tempore defensores siamus. Quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium hanc nostram vinditionem vobis retornare, aut remobere quesierimus, seu defensare noluerimus, primis omnium questio nostra inanis sit et bacua, et decem aurei solidi nos et nostros eredes vobis vestrisque eredibus componere obligamus; et in antea taciti et confusi maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem, qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima, tampdium donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius testum cartule. Quem te deusdede diaconum et notarium hanc cartulam nostre binditionis asscribere rogabimus, actum in civitate luceria qui et interfui, mense et indictione superscripsi feliciter. + Ego qui supra agelfrid iudes + Ego poto teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLVIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc758/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success