Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLV
Signature: DCCLV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1024
x
+ In nomine domini dei salvatoris Ihesu christi temporibus domni sergii gloriosi ducis anno septimo decimo11Annus potius decimus sextus inscribendus erat. post eius recuperationem, et primo anno domni iohannis gloriosi 1Annus potius decimus sextus inscribendus erat. ducis filii eius, medio mense ianuario, indictione septima amalfi. Certum est me petrus filius amori nuceresi, qui sum modo commanentis in fonti, a presenti die prumtissima volumtate scribere et firmare visus sum vobis domno leoni filio domni iohannis de constantino, de lupino, de constantino, de leone comite et domne marie iugalie hanc chartulam similem de ipsa quod vos michi scribere fecistis, pro eo quod tradidistis et assignastis nobis plenarium et integrum ipsum insertetum nostrum vacuum et plenum, quod habetis in fonti positum in locum qui dicitur aqua putida, cum via sua et omnia sua pertinentia. Unde nichil nobis exinde exceptuastis in ea videlicet ratione, ut a die presenti inpiciamus ipsos tigillos inserare de ipsa zenzala22inpiciamus ipsos tigillos — intelligendum putamus: incipiamus tigilla, seu truncos arboris,inoculare de castaneis, quae zenzale dicebantur., et ipso bacuum pastinemus at zappam, et impleamus 2inpiciamus ipsos tigillos — intelligendum putamus: incipiamus tigilla, seu truncos arboris, inoculare de castaneis, quae zenzale dicebantur. eos de tigillis, et similiter insusculemus33Insusculare, idem ac inserculare sonat, idest, inserere, inoculare. eos de ipsa zenzala, talemque curam exinde 3Insusculare, idem ac inserculare sonat, idest, inserere, inoculare. habere debeamus, ut amodo et usque at completis annis decem habeamus eos totum pastinatum et presumat que in serculatum at legitimum frugium atducendum, ut pareat apud bonis hominibus, et iam, ubi factum et completum eos habuerimus in suprascripto constituto, iam ab inde in antea pertenere eos debeamus nos et nostri heredes, de generatione in generatione usque in sempiternum, semper exinde curam et certamen habeamus, ut, domino auxiliante, proficiat, et a die presenti castanee vel zenzale, quod ibidem dominus dederit, nos eos colligere debeamus, et siccare et dividere eos debeamus nos et nostri heredes vobiscum et cum vestris heredibus per medietatem sicce at gratem, et ipsa medietate vestra nos vobis eas deponamus iusta mare, et demus vobis omni annue ipsa sabbatarica, sicut consuetudo est, et neque vos, neque homo vester nobis ibidem virtutem vel inbasionem non faciatis, set vindicetis nobis eos ab omnibus hominibus. Verumtamen, quod si eos factum et completum non habuerimus in suprascripto constituto, qualiter superius legitur, et ipsam legem vestram vobis completam non dederimus, iactetis nos exinde vacuos et faciam vobis iustitiam, sicut lex fuerit. Quod si nos bene laborando et certando in predicto zenzaleto, et ipsam legem vestram completam vobis dando, qualiter superius legitur, et volueritis nos exinde iactare, demus vobis exinde medietatem. Qui autem de nobis ambarum partes contra hanc chartulam benire presumserit, componere at partem que firmam steterit, auri solidi libra una byziantea, et hec chartula sit firma im perpetuum; et reclaramus, ut ipsa medietate vestra de predicte zenzale nos vobis exinde adducamus hic, et vos nobis exinde detis ipso innaulo, quia sic nobis stetit. + Ego leo filius mansonis de leo filius mansonis de leone galloppi testis sum + Ego gregorius filius leonis de sergio testis sum + Ego pulcharus filius mauri comitis testis sum + Ego iohannes scriba filius sergii scripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc755/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success