useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXVIII
Signature: DCCLXVIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini tricesimo octabo anno principatus domni landolfi gloriosus princeps, et quartodecimo anno principatus domni paldolfi filii eius, mense aprelis, octaba indictione. Memoratorium factum a me petrus filius idem petri, eo quod ante nobiliorum subscriptorum testium coniunxi me in bona combenientia cum mauro filio cuidam bassi propter illa monimina, quod inter nos ad commune abemus; et ideo ordine conbenientie iuxta legem ego predictus petrus remisit adque commendabit eidem mauri ipsa iamdicta monimen quod inter nos ad commune abemus, que sunt cartule duobus et tribus brebi; una ex ipse cartule continebat, quomodo sadelfrit filius comprandi et guandelmari filius dominici emerat ipsa rebus de loco baneo in primo anno principatus domni nostri ursi de mense aprilis, per indictione nona, scripta ipsa cartula per raiemprandus notarius, et aliut continebat in ipsa cartula; alia ipsa cartula continebat, quomodo sadelgrimus filius guati et rodelgrimus filius domno lini benundederat sadelfrit omnibus rebus qui fuit tassiloni, quod abuerat in ipso loco baneo, scripta ipsa cartula per nandelchisi notarius adque subdiaconus in quarto anno principatus domni nostri atenolfi eximii principis, et secundo anno principatus domni landolfi filii eius, de mense septembrio per indictione septima. Insuper uno ex ipsi brebi continet, quomodo castelmanno, qui et cicere vocatur, dederat ad pastinandum vinea ciceri filio iohanni lauretani, scriptum ipsum brebem per gayderissi clericum adque notarium in anno tricesimo nono regnante domno constantino magno imperatore, et anno tertiodecimo principatus domni landolfi et anno nono principatus domni paldolfi filii eius, de mense aprelis per indictione decima. Alium brebem dibisionis scriptum erat in anno nonodecimo principatus domni paldolfi et primo anno principatus domni landolfi eximii principis, de mense ianuarius, quinta indictione, scriptum est per gayderissi subdiaconus et notarius: simulque et unum alium brebem similiter dibisionis est scriptum in anno vicesimo domni paldolfi gloriosus princeps, et secundo anno principatus domni landolfi eximii principis, de mense september, per indictione sexta, scriptum est per gayderissi subdiaconus et notarius, et de omnia, qualiter superius legitur, ipse supradictus mauru per supradicta conbenientia bona sua boluntatem guadia michi predictus petri dedit, et mediatorem inde michi posuit adelferi filius imetanci et mari cognato suo ac filio quondam ademari in oc ordine, ut omni tempore quandocumque nobis oporte et necesse fuerit michi predicto petri, vel ad meus heredes debeat ipse supradictus mauro et suos heredes ipsa predicta monimina illa nobis daret salbam, ut non fiat ipsa capsatam, set qualem illam nos ei dedimus, talem ipsa nobis remidtant, ut illam ad legem ostendere possamus; et si de hec omnia, quomodo superius legitur, nobis nostrisque heredibus ipse quam et suos heredes non adimpleberit, centum solidi aurei constantini nobis et ad nostris heredibus, vel cui istum brebem in manu paruerit, componere se obligabit, et cunta que prelegitur, complere nobis per invitis per supradicta guadia et iamdicto mediatore et pena obligata. Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.