Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXII
Signature: DCCLXXII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
x
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri Guaimari, Et septimo anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense agustus, octaba indictione. Memoratorium factum a me maio abbas ecclesie sancti maximi situm intus anc salernitanam civitatem, Eo quod ante subscripti ydoneis hominibus per conbenientiam tradidi costantini greci filio presbiteri de rebus cum arbustis pertinentes ipsius ecclesie, quod abemus in locum nuceria, quod usque modo tenuit ad lavorandum ademari filius ursi, qui sine eredes defunctus est, et est rebus ipsa infra as fines. A pars septemtrionis fine sicut media aqua fluminaria discernit: de supter parte, quod est ab occidente, fine de eredes ermeperti, sicut limite et sabbuci et sepe discernit: de alia vero parte, quod est a meridie, fine terra ecclesia sancti biti, quomodo derictum exiet iusta ipsa ecclesia sancti viti, qui ora de puteum pertinentem de ipsa terra cessante ab ora de ipso puteum in ipsa pars meridie pedes duo ad manum homini mensuratum, et sic derictum exientem usque ad fine ipsius ecclesie sancti viti, et inde rebolbente per ipsa fine in partibus septemtrionalis, sicut medio poiu et sabuci discernunt, et iterum rebolbente per ipsa fine sancti viti in partibus orientis, sicut limite discernit et exiente derictum per fine de eredes ipsius ermeperti et coniungente ad fine de eredes ermengardi, sicut aliquantum ibidem fundamentum de pariete antiquo discernit: A parte orientis fine de eredes audati, sicut sepe et sabuci et limite discernit et coniungente in ipso aquario quod est priore finem; de rebus ista infra iamdictas fines inclita medietate per alium brebem retinet a parte nostra ad laborandum, et ipsa alia medietate modo ei tradidimus una cum iohannes clericus ipsius ecclesie, qui illut in beneficium retinet cum bice de bia sua et cum palmentum fabritum, quod ibidem est, tali hordine, ut amodo et semper ad sua et de suis eredibus, natos nascentes, sint potestatis illut tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis ibidem faciendum iusta rationem, et casa ibidem faciant, et ibidem residerent et abitarent ille et suos eredes, seu homines suos, et tota ipsa traditionem cum ipsis arbustis annualiter apto tempore lavorarent, hoc est scalciare et adimplere arbustis ipsis, et arare seu seminare, quale semente ibi meruerit, et, ubi meruerit, arbores et vites vel poma illut ibidem ponerent et surgerent, et propagines, ubi meruerit, traierent, et circoitum illut cluderent et clusum illut abeant, et sic tota ipsa traditione semper annualiter laborarent et cultarent et studiarent de super et de suptus, sicut locus ipse meruerit, ut proficiat et non dispereat, et bonum pareat lavoratum et cultatum, cura denique et vigilationem inde aberent et salbum illut faciant iusta rationem, et annualiter per vindemie scire faciant ipsum iohannes clericus, vel pars ipsius ecclesie, ut illuc dirigamus missum nostrum, vel per se ibi pergant ipse iohannes clericus seu pars ipsius ecclesie; et illis totis arbustis de ipsa traditionem suis temporibus vindemiarent et vinum ipsum ibidem ad palmentum procurarent, et poma, quas ibi fuerint, colligerent; et de omnis vinum et poma quam inde exierit, tollat ibique pars ipsius ecclesie medietatem, et illis medietatem, et ipsa medietas nostra de ipso vinum illis per annum reponant in ipsa casa, quam ibi fecerint, in organea nostra da vinum, que illorum ibique dederimus qui pro illis sint bona conciata et studiata, et faceret ipso vinum nostrum salbum, donec pars ipsius ecclesie illut inde tollat absque degenerationem et ignem; et, dum ipso vinum inde tulerimus per annum, ipsa organea sine detinentiam labare faciant, et, donec per annum illuc steterit pro ipsa vindemia missum vel pars ipsius ecclesie, illis eum notriret secundum suam possivilitatem iusta rationem et palmentatica ei daret, sicut consuetudo est; quicquit autem per annum ibi seminaberint, per annum totum illut sivi haberent, tantum terraticum inde darent ibique ad aream ad pars seu missum ipsius ecclesie quem scire fecerint, secundum consuetudo ipsius locis. Et si forsitans pars ipsius ecclesie voluerit, tunc ipso vinum nostrum portarent per annum ad cellarium ipsius ecclesie, quod abemus in eodem loco ad pariti, et reponeret illut in organea indeque, ubi adiubare steterunt ad conciandum et studiandum per annum, et stetit pars ipsius ecclesie ipsa traditione semper eis defensare da omnes omines omnique partibus. Et quale tempore illut tenere et laborare noluerint, aut non potuerint, tunc inclita ipsa traditione cultata et studiata de bono arbustum vitatum et operatum et studiatum illut remitteret in pars ipsius ecclesie cum unum applictum de ipsa casa, quod ibi fecerint, clusum cohopertum bonum, et cum ipsum palmentum fabritum salbum et de super copertum, et cum ipsa organea, quam ibi abuerimus, salba et studiata, et licead illum et suos eredes seu omines suos inde exire cum omnia sua causa mobilia et pergant ubi voluerint, tamen stetit ut ipso palmentum amodo coperirent; unde in eo ordine per combenientiam guadia nobis ipse constantinus dedit, et mediatorem nobis posuit se ipsum per apposita omnis sua causa legitimo et inlegitimo, ut si taliter omnia suprascripta ille et suos eredes in partibus ipsius ecclesie non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se et suos eredes nobis, vel in pars ipsius ecclesie, biginti auri solidi constantini. Verumtamen, quando ipsa curte in pars ipsius ecclesie ammiserit tota cultata et circoitum clusa bona, illam remittere in pars ipsius aecclesie per iamdicta guadia et obligata pena. Quod scripsi ego myrandus notarius. + Ego Iaquintus + Ego iaquintus notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc772/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success