useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXX
Signature: DCCLXX
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et septimo anno domni guaimari eius filii gloriosi principibus, mense iunius, hoctaba indictione. Clarefacimus nos ademari et adelferi germani filii quondam ademari amalfitano, qui sunt filii domni ………. et imperiali patricio amalfitanorum, quoniam per firma cartula venumdedit ipsius genitori nostri urso filio andre una pecia de terra cum vinea in locum felline finibus salernitanis per ec finis et mensurie: a pars meridie fine limite, inde passi per latitudo sedecim: a pars occidentis fine sicut medio refaneo discernit, inde passi quadraginta sex minus pedes duo: de super a parte septemtrionis fine sicut medio refaneo discernit, inde passi duodecim minus summisse unum: a parte orientis fine petri sicut termiti ficti sunt, inde passi triginta nobem minus palmum unum, et quasi in medium per trabersum sunt passi quadtuordecim, totum mensuratum ad iusto passum; per ipse finis et mensurie inclitum illut ipse genitor noster emit cum vice de via sua et cum tres monimina, que continet in ipsa cartula, ad faciendum exinde omnia quod boluerimus, sicut ipsa cartula continet que scribta est per iaquintus notarius roborata per maio et arechisi et petrus notarii. Et congruum est nobis illut venumdare visantii filio quondam alfani, qui de tribus partibus abet coniunctum rebus sua cum ipsa pecia. Quapropterea nos iamdicti ademari et adelferi, sicut nobis congruum est, vone nostre bolumtatis ante subscripti testes per anc cartula venumdedimus adque ad semper abendum confirmavimus tivi suprascripti visantii inclita ipsa pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, quod tribus partibus ad fine tua coniunctum est, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de via sua, et cum ipse tres scribtionibus que in ipsa cartula vindictionis declarate sunt, et cum ipsa cartula et cum omnia que continet, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis; et pro confirmandam et staviliscendam anc nostram vindictionem a presentis recepimus a te statutum pretium, i sunt auri tari triginta duo in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit: finitoque pretium ipsum aput nos ea ratione, per vona combenientia guadia tivi dedimus et mediatore tivi posuimus guaiferi filius quondam maioni; et per ipsa guadia obligavimus nos et nostros eredes amodo et semper antistandum et defensandum tivi tuique eredibus inclita suprascripta nostra vindictione a pars genetrici nostre et da omnes homines omnique partibus. Et si taliter, ut dictum est, illut vobis non defensaverimus, et illut vel exinde vobis tollere aut contrare quesierimus, seu si quodcumque causationes vobis exinde preposuerimus et aliquit de omnia suprascripta contradixerimus, per vona combenientia componere obligavimus nos et nostris eredibus vobis vestrisque eredibus biginti auri solidos constantinos, et, sicut dictum est, vobis adimpleamus; quando autem per vos ipsis bolueritis exinde auctores esse, potestatem abeatis vice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale monimen et rationem inde abueritis. Nam, quando nos quesieritis inde auctores abere, remittite ad nostra potestate tota suprascripta monimina, que vobis dedimus, ad abendum nos illam usque dies triginta, et nos vel nostris eredibus illut vobis defensemus, sicut superius legitur, et per omnes vices monimina ipsa vobis retdamus, quale illam nobis dederitis, ad avendum nos illam omni tempore in predicta ratione per suprascripta obligata pena. Et taliter scribere rogavimus te dauferius notarius, actum salerno. + Ego landenolfus + Ego Petrus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.