useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXVIII
Signature: DCCLXXVIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
  
x
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri guaimarii, et octavo anno principatus domni guaimarii eius gloriosi principibus, mense nobember, nona indictione. Ideoque ego mauro subdiaconus filius pinnini subdiaconi, dum te puella nomine aldana filia petri ad meo te sociavi coniugio, tunc in alia die nubtiarum ante parentes et amicos nostros hostendi unc livellum scribtum a testibus roboratum secundum ritus ientis nostre langnobardorum, probterea nominate uxori mee trado tivi quartam partem de omnibus rebus meis stavile vel movile, idest de casis et intrinsecus casis, de bineis et terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis finis et biis, de culta atque inculta, res movile atque inmoventibus, de servos et ancillas, de peculia magna et parba, seu quod est paternam vel maternamque substantia, seu et diebus vite mee parare et conquidere potuero, de totum tivi prefate uxori mee siat potestatem iusta legem, omnia exinde faciendum que tivi placuerit; et neque a me superius viro tuo, et neque a meis eredibus, neque a nullis quemquam hominibus aveatis exinde aliquando aliquam requisitionem, set semper illut firmiter avere et possidere baleatis, et taliter scribsi ego romoaldo diaconus et notarius. + Ego disidius clericus + Ego romoaldus subdiaconus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.