Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXIII
Signature: DCCLXIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1025
x
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu christi Anno septimo decimo ducatus domni Sergii Gloriosi ducis, die vicesima mensis martii, indictione octaba infrascripta. Certum est me gregorium divina gratia episcopum sedis sanctae stavianae A presenti die promptissima voluntate dedimus atque in presenti tradidimus tibi domno mirandi iudici filio doferi de nuceria, Hoc est ad laborandum et detinendum inclitam unam petiam nostram de terra, que arbustum esse videtur, pertinente de suprascripta sancta nostra ecclesia positam vero in loco, qui vocatur angre et dicitur casa amabile pertinentia nucerie, simul et cum bice de via sua et cum omnibus sibi habentibus et pertinentibus coherente sibi: ab oriente cum fine de suprascripta sancta nostra ecclesia, quam tu ad laborandum retines, unde omni annuo dare debeatis nobis tarenos nobem, et habet ibidem passos octuaginta duo: A parte meridie cum terra heredum sandi et terra heredes petri castaldi, et habet ibidem passos octuaginta nobem: Ab occidente cum via et de aliis que ad fines sunt, et habet ibi passos octuaginta octo: Et a septemtrione item cum via, et habet ibi passos octuaginta sex; toti vero suprascripti passi sunt mensurati ad passum sanctae stavianae ecclesiae, Ita ut suprascripta inclita petia de terra que arbustum esse videtur, qualiter superius tibi suprascripto domno mirando iudici dedimus et tradidimus, ut superius legitur, In eo tamen tenore, quatenus tu et tui heredes integram illam bene et diligenter vitigiare et arbustare et fructare debeatis, atque ad meliorem cultum perducere debeatis, et per omnes fines eius claudere et defendere debeatis, omnia ad vestra expensa vestroque labore laborare et restaurare cum omni vestro expenso, ut pareat semper bonum laboratum ante bonos homines. Et omnia que ibi dominus deus dederit in quolibet seminato, seu vinum et fructora, in tua tuisque heredibus sint potestate, faciendum exinde omnia que volueritis, et nullam partem tibi tuisque heredibus exinde queramus, aut tollamus per nullum modum im perpetuum. Tantummodo omni tempore tu et tui heredes omni anno dare et adducere debeatis nobis nostrisque posteris et ad suprascripta sancta nostra ecclesia in die festivitatis sanctae mariae de mense agusto, idest auri tares decem boni pesanti negotiantili boni in capu, sine detinentia et absque omni nostra amaricatione vel damnietate. Ita ut integra suprascripta petia de terra que arbustum esse videtur, non habeatis licentiam aut potestatem vos aut vestri heredes dare, aut subiugare, vel offerire ad qualemcumque personam vel loca, cum scriptis aut absque scriptis, nec per nullum modum; et tu et heredes tui licentiam habeatis ibi ponere laboratores absque ordine scripto sine omni nostra contrarietate, et semper tu et tui heredes licentiam habeatis facere in suprascripta terra redita ad habitandum pro utilitate vestra et nostra. Et non habeamus licentiam nos aut posteriores nostri te vel tuos heredes foras eicere de suprascripta terra per nullum modum, tu et tui heredes dantes et persolventes nobis nostrisque posteris et ad suprascripta sancta nostra ecclesia omni annuo in iamdicta festivitate sanctae mariae suprascripti auri tares decem boni, qualiter superius legitur. Quod si aliter provenerit de his omnibus suprascriptis, tunc componimus nos, seu posteri nostri, tibi tuisque heredibus auri solidos sexaginta bytianteos. Et hec chartula sit firma im perpetuum. Scripta per manus petri clerici et notarii ac primarii per suprascriptam indictionem octabam. + GREGORIUS EPISCOPUS SUBSCRIPSI + Gregorius archipresbiter testis sum + leo presbiter testis sum.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc763/charter>, accessed at 2024-12-21+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success