Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXIII
Signature: DCCLXXXIII
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
x
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, nona indictione. Ideoque ego iohannes filius quondam petri, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate, per anc cartulam ante subscripti idoneis hominibus donabit adque ad semper abendum confirmabit tibi iohanni filio quondam petri unum passum de latitudo de terra mea, quod abeo in locum frecdaria finibus salernitane, et de longitudo da ipsa rebus tua et usque in bia qui est a pars meridie, et donabit ego illut tibi da pars orientis erga fine polcari filii sergi raibulu, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus iohannes et tuos eredes inclita supradicta mea donatione abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni mea et de meis eredibus contrarietatem vel requisitione. Unde pro confirmandam et stabiliscendam supradicta mea donatione, nunc a presentis iusta legem launegilt a te iamdictus iohannes exinde recepit mantellum unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego supradictus iohannes guadia tibi iamdicto dedit et mediatorem tibi posuit meipsum; et per ipsa guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea donatione da omnes omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus de supradicta mea donatione per vos ipsis bolueritis inde esset auctorem et defensore, potestatem abeatis bice nostra, cum ista cartula et cum quale alia ratione que inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando me et meos eredes quesieritis exinde abere auctorem et defensore, ego autem et meos eredes illut vobis defensemus, sicut superius legitur. si autem, etc. Sequitur consueta formula; statuta mulcta decem auri solidorum Constantini. verumtamen memoramus et defensemus iterum illut tibi a pars uxori mee. Et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius actum salerno. + Ego pando + Ego iohannes notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXIII, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc783/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success