Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXI
Signature: DCCLXXXI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
x
+ In nomine domini tricesimo octabo anno principatus domni nostri Guaimari, Et octabo anno principatus domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense magius, nona indictione. Memoratorium factu a me maio presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, Eo quod ante subscripti ydoneis hominibus coniunctus sum cum iohanne granianense filio mastali et ostensum est per illum unum brebem continentem de vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii et tertio anno principatus domni iohanni eius filio, de mense ianuarius prima indictione, et qualiter ego nominatus abbas ei tradideram inclita medietate de curte pertinentem ipsius aecclesie quod abet in locum angre, ubi proprio casamabile dicitur, actu nucerie, infra as fines et mensuras. A pars orientis fine ipsius ecclesie unde bia fuit, inde passi centum nonaginta quadtuor usque bia que modo se andat, et per ipsa bia abiente in pars meridie usque alia bia publica maiore, sunt inde passi quadraginta quinque: A parte meridie fine ipsa bia publica maiore que dicitur stabiana, sunt inde passi centum quadtuordecim: A parte occidentis rectum mensurati passi septuaginta unum, et abinde rebolbente in ipsa parte occidentis rectum, et exiente usque ad fine de heredes domni radelghisi, sunt inde passi nonaginta quadtuor, et abinde rebolbente in pars septemtrionis contra ipsa padule inde passi octuaginta quadtuor: A pars septemtrionis fine ipsa padule pertinente ipsius ecclesie, indeque passi septuaginta quadtuor; de hec autem rebus infra predictas fines et mensuras inclita medietate in pars occidentis ei ad laborandum tradideram, seu et tradideram ei extra ipsas mensuras quantum plus potuerit intrare in ipsa padule ad laborandum usque ipsi decem anni conpleti sicut ipso brebem continet, scriptum per mirandus notarius rovoratum sufficienter; et cum ipsum brebem fuit lectum, tunc, sicut utraque parte conplacuit, tradidi ego ei de ipsa predicta rebus quod ei traditam abui in pars occidentis, videlicet incipiente da ipsa rebolta in pars occidentis rectum et exiente in fine domni radelghisi indeque abentem passi nonaginta quadtuor, et abinde rebolbente in parte septemtrionis contra ipsa padule sunt inde passi centum biginti usque ipsa padule, et per ipsa padule abet passos octuaginta quadtuor: a pars orientis fine ipsius ecclesie et inde passi centum biginti usque ipsa rebolta priore fine ad iusto passum omini mensuratum: istut denique per istas posteriores mensuras ei modo tradidi cum bice de bia sua. Tali hordine, ut amodo et semper ad sua et de suis eredibus natos nascentes sint potestatis illut tenendum et dominandum et omnis sue utilitatis ibi faciendum iusta rationem, et illut totum annualiter perfecte laboraret, scilicet arbustum ipsum qui ibi est potaret et propaginaret et araret, et per bacibum qui infra ista mensuria est, arbores et vites pastenaret de bono vitinio seu pomis, et illut totum annualiter cultaret et seminaret quale semente ibi meruerit, et sic illut per istas mensuras annualiter laboraret cultare et hoperaret de super et de supter, quatenus semper in melius proficiat et non dispereat, et bonum paread laboratum et cultatum, et sic certaret cum ipso bacibum qui est infra ipsas mensuras operando, ut amodo et usque decem anni conpleti perfectum arbustum seu pomis ibi abeant vitatum et studiatum bonum, quale de tantos annos, et licentiam abeat exire in ipsa padule extra ipsas mensuras laborandum vel pastenandum et seminandum quantum plus potuerint, et faciant ibi ortora, sicut meruerit tam extra ipsas mensuras, quam et intra ipsas mensuras, sicut plus potuerint, et studiet ipsum seminatum et ipsa ortora, sicut meruerit; et de omnis frudium et labores quam inde exierit, de totum daret per annum in pars ipsius ecclesie iusto terraticum et servitium secundum consuetudo de ipso locum. et per tempore de vindemie annualiter omni tempore faciant scire pars ipsius ecclesie, ut illuc dirigad missum suum, et illis totis arbustis indeque rationabiliter vindemiarent, et vinum ipsum ad palmentum procuraret, et omnis poma exinde suis temporibus colligeret et dividantur inter nos per medietatem: missum ipsius ecclesie tollad illut medietatem et illis medietatem, et ipsa medietate de vinum ipsius ecclesie illis portaret per annum ad cellarium ipsius ecclesie quod abemus in ipso locum nucerie, ubi dicitur ad pariti, et mittant illut in organea que pars ipsius aecclesie eis ibique adsignaberint. Ita ut ipsa organea perfecta conciaret et studiaret per annum, et ipsum missum que pars ipsius ecclesie annualiter ibi direxerit, dum ibi steterit pro ipsa vindemia vel pro aire, illis eum notriret secundum suam possivilitatem, ut iustum fuerit, et deant ad ipsum missum ipsius ecclesie palmentaticum et terraticum sicut, consuetudo est, et stetimus ista posteriore traditione semper eis defensandum da omnes omines omnique partibus. Preter, quale tempore da ipsi decem anni in antea illut tenere et laborare noluerint aut non potuerint, tunc inclita ipsa posteriore traditionem, per iamdictas mensuras studiata et cultata de bonis arbustis vitatis seu pomis, remittant illut in pars ipsius ecclesie, et sic licead illum et suos eredes inde exire cum omnia sua causa mobilia quas ibi abuerint, et pergant ubi voluerint. Tantum, si vindederit, vel quomodocumque alienaberint rebus sua ubi abitant, qui est erga ipsa rebus ipsius ecclesie, tunc intrarent ad residendum semper in ipsa traditione de pars ipsius ecclesie que modo ei tradidimus, et ibi abitent, donec ipsa rebus tenuerit, et ipsa rebus quod restabit de ipso priore brebem, quod ei modo tradidimus, teneant illut, donec conpleantur ipsi decem anni de ipso priore brebem in omni hordinem, sicut ipso brebem continet. Unde in eo hordine per conbenientiam guadia mihi dedit ipse iohannes et mediatorem mihi posuit se ipsum, ut si taliter omnia suprascripta ille et suos eredes in pars ipsius ecclesie non adimpleberint et aliquit inde contradixerint, per ipsa guadia componere obligavit se ipse iohannes et suos eredes, natos nascentes, biginti auri solidos costantinos, et apposuit se et suos eredes ad pignorandum in pars ipsius ecclesie omnia sua causa legitimo et inlegitimo etiam et personas suas. Quod scripsi ego myrandus notarius, qui interfui. + Ego landolfus + Ego alderisi notarius me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc781/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success