Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXVII
Signature: DCCLXXXVII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
x
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono anno domni guaimari eius filio,gloriosi principibus, mense nobember, decima indictione. declaramus nos mulier nomine ermesenda filia ursi, qui fuit uxore truppoaldi clerici filii petri, et romoaldus clericus filius predicti truppoaldi et predicte ermesende, quoniam nobis iamdicti mater et filius pertinentem est abere terra cum casa frabita solarata intus anc salernitanam cibitatem a suptus platea qui pergit suptus ecclesia sancti maximi, et est per ec finis et mensurie: a pars meridie fine, sicut facie de pariete frabitum discernit, inde sunt pedes decem et octo: ab occidente fine anditum, inde sunt pedes undecim et summisse et uncie tres: a septemtrionis, sicut totum parietem de ista casa discernit, inde sunt pedes alii decem et octo: ab oriente sunt pedes alii undecim et summisse et uncie tres, et ab ipsa pars occidentis super ipso anditum abente mineaneum et scalella posita lingnitia de latitudo pedes duo et planta cum pollice, et de longitudo ipso mineaneum undecim pedes et summisse et uncie tres, et a foras supradicta mensure abentem unum sericidium in pars orientis et alium in pars occidentis cecidentem in ipso anditum de latitudo pedem unum et uncie tres: tota omnis supradicta mensuria mensurata fuit ad iusto pedem manum ominum. Modo autem, sicut nobis iamdicti mater et filius congruum est, nostre bone boluntatis, per anc cartulam per absolutionem suprascripte gloriose potestatis, quem nobis dandum direxit per bisiniano sculdais ante presentia ragemprandi iudici et alii testes, secundum lex et consuetudo est gentis nostre romanorum, benumdedimus adque ad semper abendum confirmabimus tibi aldemari presbiteri et abbati ecclesia sancti gramatii inclita ipsa terra cum casa per supradicte finis et mensurie, qualiter superius legitur, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus aldemari et tuos eredes supradicta nostra bindictio abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni nostra et de nostris eredibus contrarietatem vel requisitione. unde pro firmandam et stabiliscendam supradicta nostra bindictio, nuc a presentis recepimus a te iamdicto aldemari abbas statutum pretium, i sunt auri solidi de tari numerum biginti ana quattuor tari per solidos in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia nos iamdicti mater et filio commune consensum guadia tibi iamdicto aldemari abbati dedimus et mediatorem tibi posuimus iaquintus filius quondam maraldi; et per ipsa guadia obligabimus nos iamdicti mater et filio commune consensum et nostris eredibus amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta nostra bindictione cum bice de ipso anditum a pars uxore meaque romoaldi et da omnes omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus de supradicta nostra bindictione per vos ipsis bolueritis esset auctorem et defonsore, potestatem abeatis vice nostra cum ista cartula et cum omnibus rationibus, que inde abere potueritis, in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; nam, quando nos et nostris eredibus quesieritis exinde abere auctorem et defensore, nos autem et nostris eredibus illum vobis defensemus, sicut superius legitur. Et si taliter etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantinianorum. Et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius actum salerno. + Ego qui supra ragemprandus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXVII, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc787/charter>, accessed 2025-03-11+01:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success