Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXIV
Signature: DCCLXXXIV
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1026
x
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et octabo anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iulius, nona indictione. Memoratorium factu a nobis iaquintus comes filius quondam gaudoni iudici, et iohannes comes filius quondam petri, et landolfus comes et landemari germani filii quondam maraldi, et truppoaldus filius quondam gaidoni, tamen ego nominatus truppoaldus pro bice mea et pro bice petri germanus meus, eo quod ante presentia ragemprandi iudici et subscripti nobilibus coniunti sumus ad bona combenientia cum iaquintus et lando et disiio germani adque comiti filii quondam disidii comiti, et cum guaiferi et iaquintus germani filii quondam potefrit, et petrus comes filius areghisi, et cum dauferi filio quondam atenolfi, pro bice sua et pro bice adenolfi germano suo, propter ad dibidendum inter nos rebus que commune abemus in locum tusciano. Et statim, sicut inter nos combenit, nos toti suprascripti dibidimus ipsa rebus, sicut supter legitur, in quatuor sortis: una sorte fecimus esse a pars meridie pro quarta quod illorum pertinet erga bia plubica qui est, sicut dictum est, ipsa bia in pars meridie per ec finis et mensurie: a pars orientis derictum mensuratum da bia ipsa, qui est ad ipsa pars meridie in supra erga flubio tusciano usque in termite qui ibi fiximus, passi duocentos triginta quinque et medium, et in alio loco derictum mensuratum da predicta bia in super usque in alio termite passi duocentos tres, et iterum mensuratum illut in tertio loco da predicta bia in supra in alio termite passi centum octuaginta nobem, et da isto termite pergente derictum in partibus occidentis usque in media harca de lagu piczulo, et est longitudo ista sortione da medio flubio tusciano usque in media ipsa harca de ipso lagu, et nos iaquintus et iohannes et predicti fili maraldi et predictus truppoaldus pro bice mea et de ipso germanus meus adiunsimus in ista quarta sortione nostra de terra cum boffe da predicta bia in supto usque mare et da predicto flubio tusciano usque in media ipsa harca, et totum mensuratum fuit ad iusto passum hominum. de totum istut per iste finis et mensurie nos omnes suprascripti fecimus …….. sorte pro ipsa quarta et tribus sortionibus fecimus esse da completa ista mensuria in super in pars septemtrionis usqua badu qui est da lama, qui dicitur petri bassalla ubi ara federico sunt; unde ipsi iaquintus, et lando, et disiio et guaiferi, et iaquintus, et petrus, et dauferi compreenserunt ipsa quarta per supradicte finis et mensurie que superius legitur, et ipse alie tribus sortionis da ipsa mensuria in super remisit in commune ad dibidendum illut in due sortis iusta ratione, una in meridie et alia in septemtrione, et reserbabimus duobus bie commune omni tempore inter nos et nostris eredibus da mare pergente bie ipse per ipsa quarta et per ipse tribus sortionis usque in bia, qui est a pars septemtrionis; sic tamen, ut una de ipse bie siant illa qui modo est propinquo ipso tusciano et ipa halia bia habeamus da pars orientis ubi ………. dicitur derictum saliente da mare usque in bia da septemtrionis, ut per ipse bie nos et nostris eredibus per partes cum nostre congruitatis ingrediamus et regrediamus. unde in eo hordine per bona combenientia guadia nobis ipsi iaquintus, et lando, et disiio, et ipsi filii potefrit, et petrus, et dauferi, tamen ipse dauferi pro bice sua et de ipso germano suo dederunt, et mediatorem nobis posuerunt alfanus comes filius quondam atenolfi comiti; et per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus, ut supradicte sortes, quod illis superius compreenserunt, remobere aut disrumpere quesierit, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligaberunt se et suis eredibus nobis nostrisque eredibus tricentos auri solidos constantinos et supradicta sorte omni tempore permanead, sicut superius legitur, quod scripsi ego iaquintus notarius qui interfui. + Ego qui supra ragemprandus iudex.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCLXXXIV, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc784/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success