Charter:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCI
Signature: DCCXCI
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
A. D. 1027
x
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus domne gaytelgrime genitrice eius, gloriosis principibus, mense iunius, decima indictione. Memoratorium factu a nobis iohannes et lando germani filii petri ante subscripti testes per bona combenientia guadia nobis dedi iohannes filius ydem iohanni tali ordine ……… legitima uxor abendum mulier nomine rodelaita …….. et daret ei firmum scriptum morgincap, et quietam et pacificam vitam ea bibere, et bene eam abere et colere secundum suam possivilitatem ……… ei non facere siquidem iniuste ei facere presumserit ……….. a nobis vel a nostris heredibus pulsatus fuerit seu da ……… brebem iste in manum paruerit et evangelia para ……….. …….. fuerit exinde ausus nobis iurare cum suis parentibus …….. componere obligavit biginti auri solidi constantini et in antea per inbitis ………. sicut dictum est; pignera vero que exinde pignerata ……………. iustitia. Seu et per ipsa guadia obligavit se, ut si ……….. et predicta sorore nostra bibente eum defuntas fuerit et filium vel filiam non reliquerit, quantum illis diebus de causa sua esse paruerit qui per eam non fuerit ……… datum vel iudicatum, totum rebertat at nostram potestatem; quod si illut nobis retdere noluerit, decem auri solidos componere nobis se obligavit. Simulque et per ipsa guadia obligavit se, ut si eminentibus peccatum et predicta sorore nostra aput illum foras civitate vel castro de quo abitantes fuerit et per qualecumque generatione depredata fuerit et ista …………. fuerit inbenta quantum pretium nos vel ………………… parte tertiam parte ille vero a sua parte ……………… maxima certamen et inquisitione at ……………… si eam inbenire et emere noluerit, decem auri solidi constantini ……… et si taliter omnia suprascripta nobis non adinpleberit et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se componere nobis nostrisque heredibus, et cui brebem istum in manum paruerit, biginti auri solidi constantini et omnia suprascripta nobis adimplere ....... de omnes suprascripte guadia, quod nobis ipse iohannes dedi mediatorem nobis posui achino filio grimoaldi et ...... presbiter filius amati. Et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius. + Ego lanfreda presbiter + Ego sico. Eadem charta continet tradictionem morgencab ab eodem Iohanne factam Rodelaitae uxori suae die secunda nuptiarum, et ita sequitur ». + In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno principatus domne gaitelgrime genitrice eius, gloriosis principibus, mense iunius, decima indictione. Ydeoque ego iohannes filius ydem iohanni, dum michi te mulier nomine rodelaita filia petri at meo sociavi coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos nostros secundum ritus gentis nostre langobardorum per hunc scriptum morgincap trado atque confirmo tibi predicte uxori mee quartam enim parte de ex omnibus rebus substantiis meis, y sunt casis et intrinsecus casis, territorie, vineis, arbusta, quertieta, castanieta, campis, silbis, montibus quam et in planis, cultum vel incultum, mobile atque inmobile, servis vel ancillis meis, peculiis, ydest de omnia et in omnibus que nunc modo abeo, vel quod in antea undecumque seu quomodocumque parare aut conquidere potuerimus, sive quod est paterna vel materna substantia michi pertinet, vel pertinentes fuerit abere, de totum tibi predicte uxori mee quartam parte tradidi, sub ea quidem videlicet ratione, ut ab odiernum die at tua que supra uxori mee sint potestatem, faciendum exinde iusta legem omnia quod volueritis; set neque a me qui supra viro tuus, neque a nostris heredibus, neque a nullus quenquam hominibus abeatis exinde aliquando aliquam requisitionem, set in perpetuis temporibus securo nomine eos abere et possidere baleatis. Quod vero scriptum ystum morgincap yn eo hordine firmum et stavile permaneat. Quam enim te iaquintus notarius scribere rogabimus hactum salerno. + Ego lanfreda presbiter. + Ego sico.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. CDC.005, -, Estratto da ALIM
Language:
Codex Diplomaticus Cavensis DCCXCI, in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusCavensis/cdc791/charter>, accessed at 2024-12-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success